Latin
Cap. II
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 5
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum hunc ipsum Josephum non tantum in eo, quod diserte Pentateuchum a Mose scriptum asserat, sed in aliis quoque d by G Google quoque capitibus diserte Simoni contradicere, pluribus Du Pinius demonstrat. Eusebium, ad quem itidem, non tamen indicato capito; aut pagina, Simon provocet, hoc solum asserere, quod apud Ebraeos homines fuerint divinitus inspirati, qui librorum sacrorum sint auctores, nec cuivis apud eos fas fuisse de aliquo, num divinitus inspiratus esset, ferre fententiam. Ast quid inde praesidii, inquit, capit sententia Simonis? Namque Scribas publicos fuisse apud Ebraeos, eosque divinitus fuisse inspiratos, id ne verbo quidem innuit Eusebius. Theodoretum hoc solum affirmare docet, quod libri Regum &Chronicorum ex commentariis &schedis publicis sint confecti. Ast hoc neutiquam id esse quod velit Simon, Pentateuchum scilicet eadem ratione esse confectum. Sed provocat insuper Simon ad auctorem Synopseos, quae vulgo Athanasio tribuitur, itemque ad auctorem Chronici Alexandrini, &ad alios. Sed quid ad haec testimonia Auctor regerat, ex dictis quivis facile conjectura assequi poterit. Certamine isto cum Richardo Simone defunctus, redit ad id, quod praecipue hic sibi tractandum sumsit. Libeos videlicet V. T. a Judaeis, &N. T. a Christianis doctoribusque prmitivae Ecclesiae pro θεοπνεύστοις habitos fuisse, productis testimo nis confirmat. Ast ut iis accedat, qui ipsas voces quoque divinitus inspiratas esse credunt, neutiquam a se impetrare potest. Idque ideo, quod primo ad rerum, quas litterae sacrae nos edocent, veritatem hoc parum conducat, cum ad hane sufficiat conceptus sive cogitationes divinitus esse inspiratas. Deinde quod magnaquoque stili sit diversitas in Scripto. ribus sacris. Etenim sicut ratione rerum nulla diversitas, nulla pugna est inter sacros Scriptores, quia harum auctor Spiritus S. est, qui a se ipso diversus esse nequit; ita si verba quoque a Spiritu S. profecta essent, eundem quoque genium dictionis in omnibus deprehendi necessum esset. Accedere vero inquit, quod una eademque res a diversis scriptoribus prodita neutiquam iisdem efferatur ab illis verbis, cum v. g. eaedem leges Divinae aliis verbis in Exodo, aliis in Deuteronomio referantur. Praeterea nec ex Scriptura S nec ex traditione aliud quid constare nobis, quam Scriptores sacros divinitus fuisse inspiratos, nec in rebus, quas exponere nobis &enarrare susceperint, falli potuisse: quod verba etiam a Deo ipso sint profecta,