# Acta eruditorum 1700 5-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/5-2

Cap. III. de eo nullum ullibi extare indicium. Subjungit denique hisce rationibus testimonium Agobardi Archiepiscopi Lugdunensis, quo ineptam absurdamque illorum sententiam dixerit, qui verba quoque Ut modum autem rationemipsa divinitus inspirata arbitrentur. que θεοπνευστίας declaret Auctor doctissimus, observat, vocem inspirationis interdum pro rei nondum cognitae manifestatione accipi posse, & si ita capiatur, dici non posse, historias Scriptoribus jam prius cognitas, quam ad scribendum se accingerent, fuisse inspiratas, idemque de praeceptis ad mores formandos spectantibus, aliisque rebus jam aliunde sacris Scriptoribus cognitis, esse censendum: ast si vox inspirationis accipiatur pro actiono Spiritus S.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
