# Acta eruditorum 1700 5-3

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/5-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/5-3

Rursus Deo hanc effusionem vendicat, ut ostendat, Angedum hic non posse Dei vicem obire: cum Angelus nisi quod habeat, cum aliis communicare nequeat; solus autem Deus seipsum cum aliis communicare possit. Illi denique huncce favorem Numinis obtingere autumat, cui eum concedere Deo visum fuit; non ac si quis hunc favorem promereri virtute quadam possit, sed ut indicetur, aeternam hominis istius ad hoc electionem plane gratuitam esse, & ut tenerrimus amor Numinis, quo in res creatas fertur, demonstretur. Ex ista itaque definitione, hunc in modum explicata, varias elicit conclusiones. Mysticam scilicet illam Numinis perceptionem nec ad salutem necessariam esse, nec ad perfectionem hominis Christiani requiri. Multos extitisse in Ecclesis sanctissimos viros, qui tamen non fuerint mystici. Ex mystica experientia sanctitatis & electionis non posse certum ac indubitatum documentum capi: nec mysticam illam perceptionem inter media sanctitatem consequendi in Evangelio esse praescriptam. In sanctorum numerum non esse referendum, qui fuerit mysticus, etiamsi eum, quod mystica disciplina profitetur, expertum esse constet. Nihilo secius mysticos ab Ecclesia non rejici, sed explorari: mysticam autem perceptionem pro extraordinario quodam Divini favoris documento recte haberi, licet nec revelata sit, nec promissa: nullum doctorem scholasticum idoneum esse ad sacros recessus mysticae perceptionis explicandos, imo ne quidem intelligendos. Mystitas operationes rectius sensatione percipi, quam intellectu comprehendi: easque melius cognosci ab eo, qui eas expertus sit, quam ab ro, qui multos libros mysticos compoluerit: imo etiamsi illi scribant, qui has operationes Numinis experti sint, eos tamen omni sua industria efficere non posse, ut lectores ejusmodi quid in sa sentiant, ac illi senserunt. Et hinc librorum mysticorum inutilitatem colligit; mysticam tamen perceptionem pro illusione statim habendam esse, abnuit. Explicat hinc, quo pacto mystica perceptio differat a miraculo, prophetia, mysterio. Tum porro pronunciat, ad mysticam perceptionem non requiri hominis consensum, quia supra & ultra ordinem alicui obtingat. Eandem argo ratione dignitatis superiorem esse virtutibus thcologicis, quas MENSIS NOVEMBRIS A. MDCC. lamen supponat; ast ratione meriti, durationis, juris, esse inferiorem. Interdum in mystica illa operatione cor hominis incredibili suavitate perfundi, ut ceterae sensationes omnes cessent, tumque hominem amo oprio, Divino amori fubordinato, summar delicias percipere, quas non expectasset. Interdum autem Divino lumine compleri intellectum, ut clarius quaedam videat, quam ceteroquin fide complectatur, similemque tum esse ejusmodi hominem Paulo Apostolo, ut fit ne in corpore, an extra corpus, nesciat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
