Latin
ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 50
Unproofread scanNot analysed yet
Credibile vero esse, Platonem participem esse factum traditionis Hebraeae, &forte divinorum quoque Scriptorum, cum &ipse adiisset Aegyptios, &gustum ejus doctrinae jam hausisset a Pythagoricis, quorum magister in Aegypto fuerat eo tempore versatus, quo Judaei ab Assyriis victi cum Jeremia Propheta eo confugerunt. Objici Platoni errores quosdam, &perpetuam illam dubitationem, quae de rebus maximis nihil definiat, &Socratis illud, nibil se scire, sapiat. Verum errores Platonis ita esse comparatos, ut in iis agnoscantur vestigia priscae traditionis divinorumque oraculorum, quae Messiae demum temporibus amoto velo inspicienda, Gentilis alicujus oculis patere non poterant. Dubitationem vero illam Platoni familiarem ex ejus mente nos ducere ad inquirendam revelationem divinam, cum hominum de rebus sententiae non nisi opiniones sint probabiles, donec lumine divino illustratae in scientiam abeant. Denique Socratis illud, nibil se scire, nisi unum illud, quod nihil sciat, ex docta ignorantia promanare, quae multorum scientiae sit anteponenda. Tantum enim Virum percursis omnibus disciplinis agnovisse nihil esse in illis, quod mentem exsatiare possit, nisi accedat Dei cognitio: qua demta, reliquarum rerum scientiam meram esse inscientiam, plusque obesse quam prodesse. Hanc ergo primam esse utilitatem, quae ex Platonis Dialogis capi potest, ut in iis recognoscamus Christianae religionis veritatem, ejusque veluti titulos in Paganismo conservatos veneremur. Huic vicinam esse alteram, quod multa dogmata, quae nude praecipit religio, evidentibus rationibus ex Philosophia Platonica confirmari &stabiliri possunt. Neque obstare Patrum auctoritatem, qui Philosophiam Platonis damnant, quam alii Patres laudibus in coelum extollunt. Illos dibzy G Goc Illos damnare eam, quatenus a nonnullis Doctrinam hristianae opponebatur vel praeferebatur. Hos e contrario illam laudare, quatenus in ea observant, quae ad Christianam fidem ducunt, eamque confirmant. Hodie ergo tuto illam commendari, cum nemo sit tam excors, qui eam fidei aequare vel anteponere audeat.