Latin
TRAITE DES EAUX DE BOURBON L ARCHAMBAUD &
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 501
Unproofread scanNot analysed yet
Sal vero hermaphroditicum sub triplici respectu considerat, vel quatenus sibi adhuc relictum est, &tum nitrum volatile vocat, vel quatenus facta partium suarum divulsione dissolvitur, &sub schemate acidi vel alcalici salis examinat. Nitro volatili ad massam sanguineam delato deberi dicit, quod flamma hujus languens restauretur, &fuliginibus obscurata potentiorem vigorem adipiscatur. Disjunctum vero sal diversos producere effectus; acidum quidem, tanquam leve &magis penetrans citius canales transcurrere, ob exilem vero sui copiam sphaeram activitatis valde restrictam habere; hinc ratione prioris sedes &urinam cito movere, ratione posterioris primas vias superficietenus saltem &non radicaliter evacuare; recrementa tamen biliosa infringere &effervescentias sanguinis reprimere; alcali vero triumphare de acido, quocunque in loco haereat. Singulos insuper recenset morbos, in quibus prosint hae aquae, tales scilicet, ubi quid resolvendum, movendum &calefaciendum sit; potissimum tamen in depellendis ventriculi malis egregie se illas commendare asserit; minus autem convenire, ubi humores fusi, in motu constituti, &calefacti sint; tumque mala non solum non tollere, sed potius augere, scilicet in fermentationibus nitrosis &sulphureis, ubi oleum in motu consistit &alcali praedominatur; ut in febribus, excepta quartana, cujuscunque generis, marasmo, fluxu immoderato haemorrhoidum &uteri, abscessibus &c. Part. I c. 1 Monitis illis, quae theoriam spectabant, ea nunc aggreditur, quae praxin concernunt; &quoniam virtus a quarum Borboniensium optime se manifestat, si debito modo usurpentur eaedem, varia ante usum, circa usum, &post usum thermerum observanda proponit. Ante usum respicere jubet ad causam, fomitem morbi, &temperamentum aegri; ponderandum scilicet esse, num causa morbi ex illarum sit numero, quae per aquas has profligari se patiuntur; inquirendum, annon morbus sit complicatus, ita utalteruter aquas prohibeat; e. g.