# Acta eruditorum 1700 501

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, TRAITE DES EAUX DE BOURBON L ARCHAMBAUD &. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/501
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/501

Sal vero hermaphroditicum sub triplici respectu considerat, vel quatenus sibi adhuc relictum est, & tum nitrum volatile vocat, vel quatenus facta partium suarum divulsione dissolvitur, & sub schemate acidi vel alcalici salis examinat. Nitro volatili ad massam sanguineam delato deberi dicit, quod flamma hujus languens restauretur, & fuliginibus obscurata potentiorem vigorem adipiscatur. Disjunctum vero sal diversos producere effectus; acidum quidem, tanquam leve & magis penetrans citius canales transcurrere, ob exilem vero sui copiam sphaeram activitatis valde restrictam habere; hinc ratione prioris sedes & urinam cito movere, ratione posterioris primas vias superficietenus saltem & non radicaliter evacuare; recrementa tamen biliosa infringere & effervescentias sanguinis reprimere; alcali vero triumphare de acido, quocunque in loco haereat. Singulos insuper recenset morbos, in quibus prosint hae aquae, tales scilicet, ubi quid resolvendum, movendum & calefaciendum sit; potissimum tamen in depellendis ventriculi malis egregie se illas commendare asserit; minus autem convenire, ubi humores fusi, in motu constituti, & calefacti sint; tumque mala non solum non tollere, sed potius augere, scilicet in fermentationibus nitrosis & sulphureis, ubi oleum in motu consistit & alcali praedominatur; ut in febribus, excepta quartana, cujuscunque generis, marasmo, fluxu immoderato haemorrhoidum & uteri, abscessibus &c. Part. I c. 1 Monitis illis, quae theoriam spectabant, ea nunc aggreditur, quae praxin concernunt; & quoniam virtus a quarum Borboniensium optime se manifestat, si debito modo usurpentur eaedem, varia ante usum, circa usum, & post usum thermerum observanda proponit. Ante usum respicere jubet ad causam, fomitem morbi, & temperamentum aegri; ponderandum scilicet esse, num causa morbi ex illarum sit numero, quae per aquas has profligari se patiuntur; inquirendum, annon morbus sit complicatus, ita utalteruter aquas prohibeat; e. g.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
