# Acta eruditorum 1700 502

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, TRAITE DES EAUX DE BOURBON L ARCHAMBAUD &. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/502
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/502

in stomachi debilitate frigida & humida cum calida hepatis intemperie: advertendum, num aeger temperamenti sit calidi, & habitum habeat exsiccatum &c. Quo anni tempore frequentandae sint thermae, explicaturus Noster, vernale & sutumnale solum depraedicat commodum; hyeme enim aërem crassum, ponderosum & frigidum alterare corpus, & poros occludere; aestatem nimis calidam siccamque calefacere, & corpus exsiccare; vere autem aërem repletum nitro volatili, & moderate calidum habitum corporis relaxare, poros dilatare, & sanguini novos fermentationis motus conciliare. Autumno aërem remittere de calore, easdemque qualitates, quas verno tempore obtinet, recipere. Ver tamen generatim autumno praefert, quoniam corpus humiditatibus hybernis repletum magis dispositum sit ad calorem aquarum admittendum, utpote qui hoc tempore raro nimios excitet motus; autumno tamen curam instituere suadet illis, qui temperamenti phlegmatici sanguinum salibus fixis & serositatibus repletum habent, utpote quorum corpus siccando aestas praeparet. Mense igitur Aprili & Augusto bibere aquas, Majo & Septembre balneis & embrocationibus uti suadet. Ante usum aquarum porro suadet, quoniam aquae cito per vasa rapiuntur, cum effervescentia operantur, recrementa in primis viis latitantia secum abripiunt, adeoque patulas vias & transspirationis abundantiam efflagitant, ut massa sanguinea ad justam mediocritatem per venaesectionem redigatur, & viae apertae per purgationes serventur. Illam ergo ad 6 vel 8 uncias instituendam jubet, praesente plethora, verno tempore, in aegris, qui temperamentum sanguineum obtinent, aetatis vegetae & juvenilis sunt, plenius vivunt, vitam sedentariam exercent, haemorrhoides, mensesve suppressos habent &c. Majoris momenti evacuationem per alvum esse, exinde constare putat, quod causae morborum, quae evacuationem per alvum, thermas similiter indicent; eam igitur aquarum usui recte praemitti dicit, ne thermae recrementa ex primis viis ad vasa sanguinea propellant, ipsaeque penetrandi vi priventur; repeti vero debere durante thermarum usu & post eum, ut scilicet tartarus, qui, humoribus alteratis, eorumque fluidiore portione evaporata, partibus adhuc inhaeret, abradatur, & aquarum pars crudior crassiorque glandulis vel membraMENSIS NOVEMBRIS A. MDCC. branarum texturae adhuc impactae, abluatur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
