Latin
TRAITE DES EAUX DE BOURBON L ARCHAMBAUD &
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 503
Unproofread scanNot analysed yet
Selectum interim horum evacuantium commendat, prout recrementa vel sicca &adusta, vel fixa &adhaerentia, vel in motu constituta sunt, tumque vel purgantia vel emetica in usum vocanda esse, ita tamen ut aegrorum palato insimul consulatur. Quae evacuantia qua ratione cap. 5. corpus praeparent, postquam edisseruit, de modo utendi aquis prolixe agit, dicens, quosdam bibere tantum aquas in morbis simcap. 6. plicibus &recentibus; quosdam bibere &balneo uti, ubi viscida sint fundenda, intemperies acida removenda, &minerae salinae circa nervos tollendae; quosdam embrocationem addere, in morbis inveteratis, ubi in membris particularibus humores concreti &cap. 7. fermenta fira deprehendantur. Quodsiigitur quis per 8 vel 10 dies aquas Borbonienses debito modo, (quem breviter describit) ore hauserit, balneum, urgente necessitate, non posthabito thermarum potu, commendat, atque ut e. gr. balneo domestico (quod temperatius publico dicit) utens in labro semel de die vel mane jejuno stomacho, vel vesperi tres circiter horas ante pastum, per horam unam sedeat, tum lectum petat, sudorem curet, idque ad 7 vel 8. dies continuet, jubet. Embrocationem vero suadet in morbis, cap. 8. quos frigidos vocant, in constitutionibus pituitosis potissimum, vatuo stomacho admittendam, quanquam &reliqua temperamenta eandem perferant similiter, nisi sanguinem maxime mobilem possideant aegri; pectus tamen, abdomen &caput hoc modo irrigare ob inflammationis metum prohibet; quemadmodum nec modum laudat, quo spongia inter aquas destillantes &caput interponitur cum is, si, applicata capiti frigido spongia, non noceat, certe absque fructu sit, quoniam aquarum decidentium impetus ad obstrucap. 9. ctos poros penetrare non valeat. Circa vivendi rationem hac in cura necessariam, tria potissimum respicit: 1) ut primae viae serventur apertae, 2) motus sanguinis naturalis conservetur, 3) &habitus corporis maneat perspirabilis. Quodfi vero contingat, ut inter bibendum suppressio urinae, dolor lumborum; sub balnei usu, tussis, oppressio pectoris; inter embrocationem dolor capitis, fuffusiones, tinnitus aurium, vertigo &c. oriatur, quid agendum breviter communicat. Qua ratione demum post thermarum ulum corrv, pus purgandum, &reliquiae morbosae penitus exturbandae, ut experti consulantur Medici, author est.