Latin
ORANG OUTANG SIVE HOMO SYLVESTRIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 506
Unproofread scanNot analysed yet
ORANG OUTANG SIVE HOMO SYLVESTRIS. Or, the Anatomy of a Pygmie &c. i. e. PYGMAEI ANATOME, CUM CERCOPITHECI, SIMIAE ET Hominis Anatomia comparata. Autore EDUARDO TTSONE, M. B. Collegii Medici atque Societatis Regiae Socio, Bethlehemensis Xenodochii Medico, atque in Chirurgorum Collegio Anatomiae Professore. Londini apud Thomam Bennet &Danielem Brown, A. 1699. in 4. chartae august. Constat Alph. 1. &Figur. Tabul. 8. QUam egregie hactenus comparativa Anatome naturalisque animalium Historia Clarissimi nostri Autoris solertissima increverit manu, e multis, quas exactissimas diversis temporibus communicavit, &descriptionibus animalium diversorum, &observationibus anatomicis, neminem latere poterit, cui vel Anglorum, vel Haffniensium, vel nostra Acta evolvere, aut unice catalogum earundem praesenti opusculo annexum volupe fuerit inspicere. Animal ipsum rarissimum, ex Angola translatum, cujus accuratifsimam hic Anatomiam cum specimine aliquo philologico exhibet, tanto magis Pygmaei nomine indigitat, quod, dum reliqua nomina aequivoca videntur, eam praecise obtineat staturam, quam pygmis gmaeis ex simiarum genere Veteres attribuerunt. Quemadmodum vero, qui de simiis egerunt, numerosissimas harum species vix invicem satis deprehenduntur distinxisse, ita similem confusionem Noster evitaturus, specialem quarumvis Pygmaei dissecti partium, externarum aeque ac internarum, solicite non solum conformationem tradit, sed &cum structura earundem partium, tum in simia &cercopitheco, tum in humano etiam corpore, utpote cum quo nulla alia simia magis concordet, confert.