# Acta eruditorum 1700 507

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ORANG OUTANG SIVE HOMO SYLVESTRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/507
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/507

Postquam enim in limine integrum de simiis ex Aristotele adduxit locum, eumque Anglice redditum commentario propterea illustravit, ut animalis praesentis cum eodem convenientia aut discrepantia innotesceret, mox animalis, & totius, viginti sex pollices longi, & partium externarum dimensiones ac proportiones curiosius enumerat, figurasque, quibus externam ejus formam ad vivum a Cowpero voluit adumbratam, cum figuris e Tulpio, Bontio & Gesnero transscriptis non minus, ac cum horum multorumque aliorum Autorum descriptionibus comparat. Hinc ad singularum partium, plerumque simul a laudato Cowpero delineatarum, Anatomen accedens, ab integumentis ad abdominis viscera, partes genitales, musculos, contenta thoracis, uvulam, linguam, oculos atque cerebrum progreditur, ac in ossium demum, juxta Riolani ductum, & musculorum ab eodem Cowpero descriptorum, recensione finiens, potiores circumstantias repetit, quibus vel cum humano magis corpore, vel cum simia aut cercopitheco Pygmaeus congruat, quarumque illae quadraginta octo, hae autem non nisi triginta quatuor habeantur. Atque insignis talis ipsius cum homine affinitas nostrum porro permovit Autorem, ut in Specimine Philologico adjecte, Veterum Pygmaeos haud amplius ad Strabonis, Aldrovandi, J. C. Scaligeri, Casauboni & Spigelii exemplum, pro mero figmento, sed pro brutis potius cum Herodoto & Philostrato, ac speciatim cum Alberto Magno pro certa simiarum specie reputaret. Homerum namque Poetam pygmaeos horumque cum gruibus certamen primum commemorando, verum egisse Historicum, quod Plinius ex Megasthene & Strabo ex Onesicrito rationem Geranomachiae multo probabiliorem, quam vel Athenaens & Aellanus: vel Pomponius Mela, suggesserint, Aristoteles autem ipsam Pygmaeorum existentiam fatis probatam dederit. E diverso ex Historicis Graecis Ctesiam imprimis, Historicae de pygmaeis relationi multas fabulas e cerebello proprio immiscendo, non minus a veritate aberrasse, quam eos, qui modo fabulis ejusmodi fidem praebendo, pro veris homuncionibus eosdem habuerint, cumque nanis seu pumilionibus confuderint, v. gr. Gesnerus, Talentonius, Bartholinus, Vossius &c.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
