# Acta eruditorum 1700 508-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, JAC. B. NOVA METHODUS EXPEDITE DETERMINANDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/508-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/508-2

JAC. B. NOVA METHODUS EXPEDITE DETERMINANDI Radios Osculi seis Curvatura in Curvis quibusvis Algebraicis. MEthodus haec nec in radicum aequalitate, nec in Theorematis nostris Mens. Jun. Act. 1694 exhibitis fundata, sed singulari quadam eruta ratione, radium curvaturae in omni Curva Algebraica citra ullum differentialium adminiculum generaliter exhibet, idque tanta facilitate & promtitudine, ut nihil possit expeditius. Sufficit enim pro singulis aequationis terminis, e vestigio & nullo praevio calculo, alios quosdam substituere, prout è mox dicendis patebit: Esto Curvae cujusvis Algebraicae (cujus utique tangens inventa supponitur) abscissa AB Σx, applicata BC=y & subnormalis B. Σ: (quae omnes datae sunt ob datum C punctum) & sit inveniendus Radius Osculi seu Curvaturae CE. Regula: Aequatione tota, quae Curvae naturam exprimit, ad unam partem constituta, & deleto si adsit termino, quem neutra indeterminatarum x & y ingreditur; reliquorum singuli, in quibus reperitur solax, repraesententur per fae; in quibus sola y, per gy; & in quibus reperiuntur junctim x & y, per bx y; denotantibus nempo literis se. A terminorum fuorum coefficientes, & literis u, n.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
