Latin
JO. JACOBI SCHUDT COMPENDIUM HISTORIAE JUDAICAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 512
Unproofread scanNot analysed yet
JO. JACOBI SCHUDT COMPENDIUM HISTORIAE JUDAICAE ad ductum Justini Histor. Lib. XXXVI potissimum ex Gentilium Seriptoribus collectum. Francofurti ad Moenum, apud Frid. Knochium, 1700. in 8. Alphab. 1. plag. 17. Utor libri Clarissimus, qui de Gymnasio Moeno-Francofurtensi hodie quam optime meretur, ac dudum Deliciis HebraeoPhilologicis, tractatu de SS. Dei nomine, eruditissimo, quod nuncupavit, Trifolio subjuncto, scriptitque aliis nomen sibi famamque acquisivit, Historiam quoque nunc Judaicam e profanis delineare Scriptoribus instituit. Utut enim non paucas extare viderit Historias Judaicas a Christianis &Judaeis conscriptas, neminem tamen id ex instituto egisse ait, ut, quae Gentiles de Judaeis tradidere, colligeret, licet hos non pauca ab aliis praetermissa, quaeque res Judaeorum illustrare possint, annotasse certum sit. Ex iis ergo integram colligere historiam allaboravit, fragmenta excutiens, quae Josephus, Clemens Alexandrinus, Eusebius, aliique conservarintur, ipsis Gentilium Autoribus, qui res Judaeorum fusius pertractavere quales Hecataeus Abderites, Eupolemus, Artapanus, Alexander Cornelius Polyhistor, Demetrius, Aristobulus, Justus Tiberiensis, similesque Scriptores Graeci, jam pridem usui legentium ob temFundamenti interim in locum substraporis injuriam subtractis. vit Justinum, caeteris, qui hodienum adhuc extent, in rebus Judaeorum enarrandis prolixiorem, tametsi hic quoque a fabulosis initiis exorsus, nonnisi ad Mosis &Aaronis tempora progressus fit, ubi filum subito abrumpat. Nihilosecius se id egisse testatur, ut, quantum fieri potuerit, res Judaeorum secundum seriem temporum digestas, ab ortu &initiis Reipublicae Judaicae ad nostra usque tempora exhiberet, adeoque sosephum, ubi Gentiles defecerint, saepius in subsidium se advocisse fatetur. Tribus vero libris integrum negotium absolvit. In primo mox ab initio tria priore capita e Justini libro trigesimo sexto, tanquam historiae hujus fundamentum exhibet, fidemque dehinc Scriptorum Gentilium in traAst ea dendis rebus Judaeorum admodum suspectam esse innuit. Judaepropter haud pigratur ex iisdem repetere, quae de afflictis orum rebus sub Regibus Syriae tradidere; ubi simul &Syriae Regum, sub quibus Judaei libertatem recuperarint, res gestas breviter attingit.