# Acta eruditorum 1700 514

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, JOANNIS GRAVII, OLIM ASTRONOMIAE IN ACADEMIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/514
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/514

JOANNIS GRAVII, OLIM ASTRONOMIAE IN ACADEMIA Oxoniensi Professoris Saviliani, Vita, scriptore THOMA SMITHO, S. Theol. Doctore & Societatis Regiae Londinensis Socio. Londini, 1699. in 4. plag. 6. A Um maximopere intersit reipublicae literariae virorum praeVclare meritorum conservari memoriam, bene certe consuluit illi Auctor Clarissimus, quod Joannis Gravii, Astronomiae apud Oxonienses Professoris Saviliani, tam luculenter nobis vitam & scripta elucubrata recensuerit. Scilicet is Colmorae prope Alresfordiam, celebri in provincia Hantoniensi oppido, A. 1602 natus, patrem habuit Joannem Gravium, istius ecclesiae rectorem, atque juvenum generosioris prosapiae doctorem. Ab eo cum fratribus tribus, quos vidit postea viros clarissimos, Graece & Latine probe doctus, & ingenuis moribus imbutus est. Quare anno aetatis decimo quinto Oxonium profectus Noster, ibique gravioribus Philosophiae disciplinis institutus, A. 1621 Baccalaurei honores in artibus adeptus est, Magistri titulo post tres annos ornandus, nisi A. 1624 a Custode & Sociis magnifici Collegii Mertonensis, post rigidissimum examen, in ordinem suum receptus, per quatuor annos severiori disciplina exercendus fuisset. Ibi igitur post lectos relectosque classicos Autores, ad Philosophiae naruralis & Mathematicarum disciplinarum culturam animum ita applicuit, ut A. 1628 mense Junio Magistri laurea donatus, a Viris clarissimis Henrico Briggio, & Johanne Bainbrigio, altero Geometriae, altero Astronomiae Professoribus, & insigni Mathematico Petro Turnero, ad intimae famisiaritatis jura admitteretur. Qua re magis ille excitatus, post recentiores Mathematicos, veteres inprimis, Graecos, Arabicos, Persicosque, illarum linguarum peritissimus, ingenti, quod editi ab ipso libri testantur, cum fructu excussit, atque indefesso studio id obtinuit, ut A. 1630 in Collegium, ab Illustri Viro, Thoma Greshamo, ad propagandas naturaturales scientias institutum Geometriae Professor, salvis Collegii Mertonensis juribus, vocatus, Guilielmi Laudi Cantuariensis Episcopi favorem adipisceretur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
