# Acta eruditorum 1700 522

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, DE LA GENERATION DES VERS DANS LE CORPS DEE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/522
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/522

9) Cutanei, quorum alii sunt Crinones: alii Cirones, seu Acari: alii Bovini, qui boves utplurimum infestant, & in hominibus passionis bovinae, juxta Alsaharavium, Avenzoar & Albucasm, authores existunt: alii Sericei, in Aethiopia & India familiares, serico contorto similes, Avicennae Venae Medenae, aliis Dracunculi dicti, in femoribus & cruribus potissimum nati; atque hos vermes vera animalia, non autem tumorem ac abscessum a calido sanguine ortum esse, contra Paraeum disputat Author, idque peculiare in illis notat, quod duo habeant capita, in utraque nempe extremitate unum, quorum unum vigilat altero dormiente: alii Tomi, in India Occidentali incolarum pedes affligentes. 10) Umbilicales, quos equidem Author intestinalibus accensere mavult, utpote ex intestinis ad umbilicum prorepentibus, & illuc iterum revertentibus; cum verosimile haud videatur, vermem in vasis umbilicalibus latentem abstergentibus propinatis per intestina posse evacuari. 11) Venerei, qui in omnibus fere partibus lue Venerea affectorum latitant. Vermes intestinales sunt vel Teretes, in ventriculo & intestinis tenuibus orti; vel Ascarides, in recto producti; vel Lati, qui nutriuntur modo in pyloro, modo in intestinis tenuibus, & vocantur alio nomine Taeniae. Harum duae species observantur: una Taeniae nomen retinet, & absque capite formato & motu vivit; altera Solium dicitur, quae capite formato constat, movetur, & absque alterius vermis ejusdem speciei confortio in corpore haeret; ad quam classem Cucurbitarios refert Noster. Solii autem duae iterum prae reliquis frequentiores observantur species: una per universum corporis tractum spinam nodosam, altera post singulos articulos papillam, in cujus apice apertura advertitur, gerit; haeque papillae, pulmonum aperturae, totidem dem trachearum vices sustinent. Atque ex hac classe fuisse illum vermem, quem pleuriticus ultimo excreverat, docet Author, (vid.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
