# Acta eruditorum 1700 524

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, DE LA GENERATION DES VERS DANS LE CORPS DEE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/524
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/524

Solium vero, praeter alia, quibus stipatur, symptomata, syncopes, aphoniae, & a morbo convalescendi difficultatis authorem pronuntiat; pleuritidem eo modo concitari addit, dum, absumto a verme probo chylo, massa sanguinea materia, qua dilui debebat, privetur, spissior reddatur, hinc stagnationibus obnoxia inflammationes proferat. De febribus malignis disserens, non examinat quidem, num vermes productum, an vero causa morbi dicendi sint, illis tamen detentos tanquam verminosos se tractare, &, exclusa vermium progenie, paucis cordialibus pristinae restituere sanitati fatetur. Quoad signa, quibus vermium praesentia manifestetur, particularia recensentur, & unicuique parti, quae tales continet, propria. Intestinalium signa in communia & propria dividuntur. Illa a symptomatibus, anni tempore, regione, aetate, temperamento, vitae genere &c. desumuntur: haec prout vermes vel sunt teretes, vel ascarides, vel lati, differunt; qua occasione Hippocratis effatum, dolores jejunorum in hypochondrio dextro a Solio hepar intrante excitari, explicatur & confirmatur. Ut quis autem immunis a vermibus degat, aërem commendat purum & subtilem; lacticinia, cibos aceto paratos, succum pomorum expressum, nucleos pini, melones, fungos &c. prohibet; alimenta rite assumere jubet, & Veneris abusum cum lucubrationibus nimiis dissuadet. Ex vermium dejectione prognosin format, & attendere praecipit modo ad personam, num haec sit aegrota, an sana? num quid comederit, nec ne? modo ad tempus, num ejiciantur in principio, statu, vel dedinatione morbi? modo ad locum, num ἄνω per nares, vel os, aut κάτω prodeant? modo ad excrementa, num soli, an cum faecibus exterminentur; modo ad ipsos vermes, num sint vivi, vel mortui, integri vel discerpti. Etiamsi vero acetum, lumbrici exsiccati, infusio Mercurii vivi, Mercurius dulcis, fumus tabaci, infusio corticum viridium nucum, tanquam anthelminthica cuporista hactenus fuerint depraedicata, variis tamen edoctus experimentis, haec tanquam noxia rejicit, ea potius commendans, quae a se frequentiore usu cognita atque probata fuerint. Postquam enim vermibus extra intestina natis singulis sua remedia primum opposuit; mox contra intestinales talia proponit, quae eos vel necent, vel expellant. Prae reliquis videlicet ad necandos vermes magnarum virium extollit coralsinam, oleum, (nucum imprimis, non autem amygdalorum dulcium) vinum, (Alonense potissimum) semen cannabis, hypericum; si interne sumantur. Extrinsecus autem praeter fel bovis, oleum absynthii, rutae, amygdalorum amarorum, semen cumini, aloen, centaurium minus, commendat emplastrum, quod recipit farin. hord. succi vermicularis ana Ibj. aceti albi ZIV. umbilico applicandum, utpote quod lumbricos non solum enecet, sed febrem etiam conjunctam abigat. Necant & expellunt simul aloë, hiera picra, pulvis cortic. aurant.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
