Latin
DE LA GENERATION DES VERS DANS LE CORPS DEE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 525
Unproofread scanNot analysed yet
rhabarb. saccharum in copia ingestum, uvae passae &c. Illi tamen modo minus fidendum esse dicit, quo aegri bolum aliquem filo alligatum deglutiunt, filum dein una cum verme retrahere conantes; licet enim idem succedere forsan posset in animalibus per os in stomachum ingressis, de successu tamen circa vermes in corpore natos dubitat; potius in Ascaridibus, quos clysteres potissimum evocent, lardum filo alligatum suppositorii loco applicat, illudque Ascaridibus undique obductum retrahit. Quoniam vero cuncta haec medicamenta in lumbrico lato sine fructu propinantur; ne absque solatio relinquat aegros, remedium, quo pleuritici Solium ejecit, fideliter communicat. Recipit scilicet Diagridii, Cremoris tartari, diaphoret. Mineral. ana )ß. Rhabarb. Rad. filic foem. ana 3ß. Fol. &Flor. Tanacet. campestr. Pug. j. Cort. Rad Mori, antequam arboris fructus maturescant, collecti, 2j. Miscet &mane in jusculo pinguiore propinat. Quae alia contra Solium medicamenta in auxilium vocanda, Epistolae ex Guillielmi Fabricii Observationibus ab Authore transscriptae docent. Cautelas denique addit Noster tam circa diaetam ab aegris, quam circa remedia a Medicis observandas. Jubet scilicet 1) ut verminantes multum comedant, ab iis liberati parum; 2) remedia non nisi Luna decrescente, nec 3) continua serie propinentur, sed mora aliqua interjecta, ne lumbrici ad intestinum colon recedentes omnem medicamentorum vim eludant. Lubentes praeterimus observationes ab Authore hinc inde interspersas, ejusque digressiones, quas subinde facit; dum e. g. in praefat. probat, cochinillam non esse semen, sed folliculum, ex succo plantae a verme vulneratae coagmentatum; pag. 137. hypotheseos de acido &alcali abusum perstringit; p. 176. specifica cephalica, hepatica, uterina &c. omnino dari probat; pag. 205.