Latin
EXPLICATIO FIGURAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 527
Unproofread scanNot analysed yet
Rivino desumtas, ut exin facili negotio absque variorum librorum laboriosa evolutione constet, quibus in capitibus conveniant, quibusve discrepent dicti Scriptores. Ultimo notas generaliores &specialiores addit, propriis observationibus illustratas, methodum secutus naturae &probatiorum in hac scientia Authorum, qui plantarum genera non a seminibus, aut floribus solum, sed a totius plantae habitu plurimisque attributis, quae huic vel illi generi competunt, simul junctis desumunt, ita tamen, ut semper primarius habeatur respectus ad fructificationem. A seminibus enim vel sola fructificatione extorqueri posse stirpium notas genericas negat, exemplo Chrysanthemi bacciferi Africani, quod angiospermum est, cum caeterae hujus generis plantae fere omnes, si raphanum excipias, septo praedicto praeditae sint. A floribus tantum ac petalorum numero deducere stirpium genera, rem incerti eventus pronuntiat; possidet enim Althaeam Noster, ex Africae decantato Capite Bonae Spei apportatam, rariorem, flore coeruleo, &quasi cochleato, quae marcescens in quinque refolvitur petala, revera ab invicem disjuncta, cum tamen singulae hactenus, quae nobis innotuere, ex Malvaceo genere &Alcearum, flore superbiant monopetalo, quinquefariam diviso. Idem docere dicit Nasturtium Africanum Christophorianae foliis, ex tetrapetalarum siliquosarum familia oriundum, flores nihilominus pentapetalos constanter suppeditans. Illud adhuc monendum, Authori gymnospermas dici, quae fructus ferunt binis membranulis cinctos, non facile absque ipsius nuclei damno separabilibus, angiospermas vero, quae tribus utplurimum integumentis circumvallata gerunt semina, quorum exterius absque nuclei laesione facile segregari potest; id quod in Tabulis suis Cognationum plantarum mox edendis uberius explanaturum se pollicetur. Rariores demum plantas curioso stirpium rimato in figuris aeneis exhibet, huicque operi adjungit.