# Acta eruditorum 1700 527-3

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, MENSIS DECEMBRIS A. M DEC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/527-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/527-3

MENSIS DECEMBRIS A. M DEC. dem habeant. Judicat e contra, convenientiam inter sanctificationem Sacerdotum Leviticorum & Christianorum ista phrasi significari: Leviticos namque Sacerdotes ad altare non admissos fuisse, nisi ante ipsi una cum vestibus, quas induerant, sanguine aspersi forent, ex Exod. XXIX, 21, & Lev. IIX, 30 probatum dat. Sicut ergo hos sanguine mundari oportuerit, ut ad sacerdotium obeundum idonei evaderent: ita Christianos virtute sanguinis Christi ornari ait ad spirituale sacerdotium per stolas albas figuratum; unde locus hic per metonymiam potius adjuncti signi, quam per metaphoram intelligendus sit. METHODICUS AD POSITIVAM THEOLOGIAM APPARAtus, Autore R. P. PETRO ANNATO. Parisiis, apud Nicolaum Couterot, 1700. in 4. Alphab. 4. QUonam apparatu ad Theologiam positivam addiscendam opus esse judicent Doctorum inter Pontificios hodiernorum celeberrimi, haud difficulter ex praesentis Tractatus facie, a nobis breviter jam adumbranda, benevoli Lectores perspicient. In septem ille libros dispescitur, quorum primus Positivae & Scholasticae Theologiae discrimen pariter ac utriusque naturam exponit. Et istam certe ab hac non essentia, sed accidentali tantum procedendi modo diversam esse, Clarissimus Autor innuit; neutram sufficere, verum utramque utilem, utramque necessariam esse autumat, Scholasticaeque usum aliqualem in Ecclesia semper viguisse contendia Dehinc quid sit & unde secernatur fidei Catholicae doctrina? quidque haeretica, vel erronea, aut alia quaelibet fidei nociva? quid denique pure theologica doctrina sit? disquirit. Dogma Catholicum generice & late sumtum triplex esse ait, imperatum, liberum, & toleratum, atque ex his solum imperatum pro fidei dogmate agnoscit. Secundus liber Scripturam Divinam considerat, & illius veritatem ac naturam in autecessum commonstrat. Post librorum Canonicorum qualitatem & numerum investigat. Porro ex omnibus sacrorum codicum editionibus, solam vulgatam Latinam authenticam fideique regulam esse pronunciat. Inspirationem Divinam quoad singula verba singulosque apices, & sensum Scripturae mulYyy multiplicem adstruit, regulas pro genuino illius sensu noscendo suppeditat, obscuras quasdam, ut appellat, loquendi formulas in iisdem usitatas, passiones item animi corporisve membra Deo tributa explanat, ἀντιλογίας apparentes conciliat, ponderaque, monetas, mensuras atque vasa passim in sacro codice memorata delineat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
