# Acta eruditorum 1700 53

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/53

In Civili Sapientia Platonem non minus esse admirabilem, qui doceat, neminem recte imperare, nisi Regem Regum sequatur & imitetur: Magistratus & Sacerdotia non deferenda generi, opibus, potentiae, sed virtuti & pietati: leges illi, qui tulit, non Reipublicae commodas, non esse leges, sed opera injustitiae & amoris proprii: singulare unius imperium reliquis formis Rerumpublicae praestare. Similibus doctrinis abundare opus de Republica, & Sapientem, quem in eo format, ad exemplar Mosis videri expressum: contaminari vero duplici eoque non levi errore, altero de communione uxorum bonorumque, qua vinculum societatis magis tollitur quam astringitur: altero de feminis, ad eadem, quae viri obeunt munera, educandis. In iis vero, quae ad religionem cultumque divinum pertinent, eum sequi priscas traditiones & veterum Oraculorum fidem: eas de Deo sententias animis imprimere, quibus superstitio & idololatria concidat: Dei providentiam firmiter stabilire: impiis aeterna supplicia, bonis aeterna praemia proponere: mendacia & perjuria tanquam Deo invisa damnare. Neque in his magni momenti rebus subsistere Platonem; descendere eum ad singula civium officia regenda in commerciis, itineribus, reperto thesauro & inprimis de ludis & spectaculis, a quibus civium pendent mores, accurate praecipere, nec in his privatim quicquam immutari velle. In Physicis, quo & Metaphysica refertur, Platonem agnoscere, Naturam penitus pernosci non posse: ejus duo esse principia, Spiritum & Materiam: illum esse optimum, aeternum, immutabilem & semper eundem; hanc esse in perpetuo motu, semper nasci, semper mori, & nunquam existere. Hanc ergo vocare solet Aliud, item Necessitatem; Spiritum vero Idem. Materiam vero quamvis alicubi aeternam dicat Plato, aeternam proprie ex ejus mente non esse, qui statuat animas prius extitisse, quam corpora.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
