# Acta eruditorum 1700 532.4-6

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, 532.4 to 532.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/532.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/532.4

de Valentia, qui sensibus certitudinem in rebus fidei tribuit, sed ubi fides illis contradicit, relinquendos & ex illa corrigendos esse, autumat, ita solvit: fidem sensibus nunquam contradicere: hoc quidem veteres Haereticos, sed impie, docuisse: imo fidem, si sensus corrigeret, se ipsam infirmaturam esse. Pergit cap. VI, & affirmat, fidem a sensibus originem ducere, ejusque certitudinem ab iisdem dependere, hocque Martinonum, Papistam celebrem largiri. Exceptionem quartam Thomae, Vasquez, Tapperi, Estii & Arnaldi, quod sensus sola accidentia, non vero substantias percipiant, ita cap. VII diruit. Sensus ait omnino percipere & discernere substantias, partim vage, cum album ab albedine vel ipsa vulgaris loquendi consuetudo discriminet, & concreta primo in sensus cadant, fatentibus Conimbricensibus & Bernerio, partim distincte; quid ignis, quid aqua sit, etsi id rudi modo fiat: hanc esse, quam vulgo appellent, facultatem aestimativam, & huc Servatorem nostrum respexisse, cum de substantia carnis suae discipulos vivendo & tangendo convincere vellet, Joh. XX, 27. Subjungit cap. VIII, eandem esse Patrum doctrinam, qui contra Marcionitas, & Eutychianos, veritatem corporis & naturae humanae Christi impugnantes, hoc cumprimis argumentum usurpaverint. Exceptionem quintam Bellarmini & Becani, quod nimirum sensus substantias quidem percipiant, sed indirecte solum, per accidens & incerte, non secus ac Patriarchae Angelos apparentes saepe pro hominibus habuerint, aggreditur cap. IX, id omne negando, reponitque, corpora ab Angelis assumta a veris discerni potuisse, vel tangendo, quod Thomas, Vasquez & Becanus concedant, vel dissecando, quod Durandus & Tena largiantur. Quam responsionem cap. X continuat, & Christi ablegationem ad sensus, Patrum provocationes ad eundem, omnes hominum actiones, praecepta divina, & religionem universam sensuum certitudinem supponere, urget. Progreditur inde ad exceptionem sextam Arriagae & Magnani, quod Deus in organis sensoriis ita operetur, ut corpus Christi velut panem percipiant, & cap. XI respondet, hoc pacto Deo fraudes & praestigias tribui, & praeter naturam sacramenti nullum visibile signum, quod verum sit, in Eucharistia relinqui; ubi etiam eos conficit, qui corpus Christi in Eucharistia per modum spiritus esse nugantur. Hinc cap. XII septimam exceptionem Scholasticorum, qui mutationem in objecto factam esse, & accidentia panis sine subjecto a sola quantitate sustentari docent, peraccurate refellit, atque speciatim cap.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
