# Acta eruditorum 1700 532

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, HSTORIA COMPENDIOSA VITAE PICTORUM, UNA CUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/532
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/532

HSTORIA COMPENDIOSA VITAE PICTORUM, UNA CUM eorundem operum censura: & tractatus de Pictore perfecto, de cognitione Delineationum, & Figurarum aenearum usuParisiis apud Carolum de Sercy, 1699. in 12. maj. Constat alphab. 2. QUantum olim Graecia Arti tribuerit Pictoriae, vel ex solo hoc constare potest, quod receperit eandem in ipsum Liberalium chorum, interdicto perpetuo, ut servitia neque addiscerent neque docerent pictores. Ne quis igitur miretur, tanti semper aestimatam fuisse ad haec usque tempora nobilissimam illam & antiquissimam artem, ut illustrium Virorum manibus etiam tractata, & in Jacobi Augusti Thuani summis deliciis habita ab iisdem fuerit. nomine quid seculo nostro illustrius fuit? Qui quam pingendi diligens fuerit, adolescens maxime, ipse est testis. Bongarsium, Gendios fratres Johannem & Nicolaum, Golzium item & Venium, non minus literis atque elegantissimorum carminum laude, quam pingendi artificio clarissimos extitisse, nemo facile ignorat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
