Latin
HSTORIA COMPENDIOSA VITAE PICTORUM, UNA CUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 534
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum de his certiora &clariora per modernorum historicorum monumenta extent, accuratius etiam commemoratorum pictorum vitas describit, ita quidem, ut cujusvis, quantum possibile, recenseat patriam, parentes, diem natalem, praeceptores, tabulas ab unoquoque pictas, cùm locis, ubi adhucdum inveniuntur, dona peculiaria, acta notatu digniora, vitae terminum, atque discipulos; quam methodum in sequentibus etiam libris constanter servare Autorem, incidenter hic monendum. Incipit autem Romanorum &Florentinorum schola cum Florentino quodam Cimabue nomine, qui a pictore ex Graecia oriundo artis fundamenta acceperat, sub finem scilicet seculi XIII. Erat enim hoc fere tempore, cum Senatus Florentinus pictores arcessebat ex Graecia, ad restaurandam, quam Barbarorum in Italia furor extinxerat, pingendi artem. Posthaec magis magisque iterum exculta atque augustior indies reddita fuit haec ars, studio &opera Leonhardi de Vinci, Raphaelis Sanzio Urbinatis, Julii Romani, Polydori de Caravage, Francisci Mazoli Parmensis, Perrini del Vaga, Michaelis Angeli Bonarotti &c. Claudit agmen scholae hujus Petrus Berretinus, civis Romanus, qui medio seculi hujus ad finem properantis inclaruit. Venetorum scholam comprehendit liber IV, eandemque ut fundator aperit Jacobus Bellinus, cum filiis suis Gentili atque Johanne, quos ut celebriores excipiunt Georgius ex Marca Trevisana. Titianus Vecelli ex Foro Julii, Jacobus Robustus cognomine Tinctor, Paulus Caliari Veronensis, &Jacobus de Ponte, qui sub finem seculi praecedentis XVIti vixit. Lombardorum vitae recensentur libro Vto, quos inter Antonius Corregiensis agmen ducit, A. 1472 in oppido quodam Ducatus Mutinensis Corregium appellato, natus. Sequuntur hunc, ut artis in hac schola principes, li Carrachi, Guido Reni. Dominicus Zampieri, Jobannes Lanfranc, Franciscus Albanus, Franc. Barbieri &c. Ultimus fere ex his est Michael Angelus Merigi, ex Ducatus Mediolanensis burgo quodam, Caravage appellato, unde &cognomen traxit, oriundus. Vixit hic sub finem seculi XVI &principium XVII, atque in colorum applicatione vix parem habuisse dicitur. De Germanorum &Belgarum schola agit liber VI. Hubertus atque Johannes Van Eyk primum in hac obtinent locum, quippe quos gloria fundationis scholae Belgicae manet, non minus ac Albertum Durerum Germanicae, &horum memoria incidit in medium seculi XV. Post Alberti tempora Pet.