# Acta eruditorum 1700 54

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/54

Hinc Autor ad singula Naturalis Scientiae capita progreditur, & postquam prolixius exposuit, quid de creatione universi, quocum motus & tempus fuere nata, ad ideam mentis divinae conditi (ubi ideas Platonicas contra Aristotelem tuetur) quid de Angelis seu Daemonibus: quid de animae corporisque conjunctione, atque inde profectis sensibus, effectibus, opinionibus, erroribus, scientia & sapientia: quid de singulis partibus humani corporis, (in quibus describendis elegans magis Orator, quam peritus Anatomicus Plato fuit) quid de morbis corporis, de origine animae, hujusque post fata migratione in bruta Plato senserit; judicium fert de ejus Physicis, eaque uti perfectissima non esse fatetur, ita prorsus imperfecta esse negat. Multa in iis vere definiri, plenum vero systema ex iis perfici non posse, ut pote cum hoc genus doctrinae non in praecipuo studio habuerit Plato, & animi relaxandi causa in eo fuerit per otium versatus. Ad τὰ Μεταφυσικὰ videntur pertinere, quae de animarum, priusquam in corpora demittantur, per astra, quorum deinde similitudinem referant, distributione, de earundem immortalitate prae ceteris egregie comprobata, quaeque hanc consequuntur, resurrectione & extremo judicio, e Platonicis scriptis afferuntur. Ex traditionibus Hebraeorum, imo sacris Literis videntur profluxisse, quae & Dei Filium, & Trinitatem in Deo innuere & comprobare ipsis Patribus sunt visa: quanquam negari non possit, quaedam ex his fontibus accepta Platonem corrupisse. Ad ejus Dialecticam quod attinet, in eo quoque multum superatos Philosophos priores a Platone, & hujus disciplinae rationem ad usum & consuetudinem esse revocatam Auctor observat: utpote cum in vita non Syllogismis, sed Dialogis res disceptari soleant. Exemplis ergo magis quam praeceptis a Platone demonstrari, quomodo status controversiae ponendus eoque omnia referenda, quomodo exacte definiendum, & dividendum. Vetat vero Plato quenquam accedere ad hanc artem, nisi triginta annos sit natus, ne magis refellere quam astruere veritatem discat, & integros quinque annos in ea vult consumi, veluti disciplina, quae, dum verum a falso discernere docet, ad Pitae felicitatem plurimum conferat. Sed cum veritatis cognoscendae studio etiam contineatur eam persuadendi facultas, Dialecticae subjicit Logicam & Rhetoricam, quaRequarum utraque non nisi veritati & justitiae servire debeat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
