Latin
MENSIS DECEMBRIS A. M DEC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 544
Unproofread scanNot analysed yet
In Academiis, &per beneficentiam Maecenatum, optat summa ope propagari studia Hebraica, &prucara clara ingenia ad eximios in illis profectus faciendos excitari foverique; a Viris Hebraice doctis autem errores ipsorum &dictorum Propheticorum detorsiones modeste &solide confutari. Quod caput est, ab omnibus Christianis desiderat, ut Judaei pia illorum vita, Evangelioque digna conversatione, ad amplectendam nostram provocentur religionem. Vicissim monet, ut Judaeis dirae solennes in Jesum &Christianos severe interdicantur, prudenter etiam impediantur illi, ne sub Judaismo ad magnas divitias dignitatesque pervenire possint, quia nihil facile sit, quod eorum pertinaciam magis corfirmare soleat, quam si se neutiquam rejectum a Deo populum, sed felicem, opulentum &potentem, probabili queant ratione jactare. D. JOH. FRIDERICI MATERI, CONSILIARII REGII ET DUcalis in sacris primarii, Professoris Kiloniensis &Hamburgi ad D. Jacobi Pastoris, De Romani Pontificis Electione Commentarius, una cum Accessionibus. Hamburgi apud Gotfridum Liebezeit, 1700. 4. Alph. 2. plag. 10. JAm decem anni sunt, cum Maxime Reverendus &celeberrimi nominis Auctor justo Commentario ritus quosvis in Ecclesia Romana circa electionem novi Pontificis usitatos, a morte usque Pontificis prioris ad recens electi inaugurationem usque, ex ipsis semper Scriptoribus Pontificiis curiose fuit persecutus, additis variis stricturis &observationibus Historico Aheologicis. Subjunxit etiam pridem Commentario suo dissertationem duplicem, quarum una est de titulo Pontificis Servus servorum; altera, num dogma Pontificium sit, Papam Romanum esse Deum, quam Grotio opponendam existimavit: &denique Cardinalis Azzolini Aphorismos Politicos de iis, quae Cardinali Pontificis dignitatem ambienti, vel hujus desideriis faventi, in Conclavi observanda sint, ex Italica lingua in Latinam translatos. Nunc vero cum mortuo Pontifice (quod hoc Chronosticho Max. Rev. Auctor expressit, Inno CentIVs XII pro DeVs PontIfex In Ipso IVbILao MorliVr) de novo iterum eligendo Purpurati Patres consilia agitant, novis denuo accessionibus locupletatum huac commentarium, &Illustri Viro Paulo de Fuchs inscriby Goc στπγ MENSIS DECEMBRIS A. MDCC. scriptum in lucem prodire jussit. Agitantur autem in illis hae quaestiones: utrum vivo adhuc Pontifice, de successore consilia inire, vel suffragia colligere liceat Cardinalibus? Utrum uxoratus in Pontificem eligi possit? An Papa uxoratus possit petere &reddere debitum conjugale? Utrum Romanus Imperator possit eligi in Pontificem?