# Acta eruditorum 1700 546

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, SALOMONIS VAN TIL, THEOLOGI DORDRACENI, PHOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/546
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/546

45: testes adducti, coelum & terra: ille cujus a Mose causa agitur, Rupes salutis, cujus magnitudo rapta ponitur in controversiam: rea vero gens Judaica, cui judicium excidii Moses comminatur, ita, ut fimul addat severitatem Judicis temperandam futura reliquiarum Judaicae gentis ad cor parentum conversione. Sermonis formam ligatam esse monet, sed quo demum carminis genere constet hoc antiquissimum poëma, cum Viris doctissimis ingenue fatetur se ignorare. Sequitur inde, praeter Cantici analysin, fusior & diligens singulorum verborum expositio, apodixis, & implementum Historicum cum prophetia ingeniose collatum; de quibus singulis prolixius hoc loco agere, non est nostri instituti. Simili industria ad Habakuci Prophetiam explicandam accedit, quam scriptam conjicit haud diu ante Nebucadnezaris expeditionem, tempore quo omnia inter Judaeos corruptissima jacebant, & publica gentis tribunalis ab hominibus impiis occupata judicium nequiter perverterant. Deum ait in hac Prophetia occurrere sub schemate judicis, piorum causam agentis, & hypocritarum atque impiorum judicium praeparantis, ad quem Propheta querelas defert piorum, & a quo vicissim responsa quasi ad populum Judaicum refert, quibus animus eorum erigatur. Caeterum vias Dei cum ante Christi adventum in carnem, tum post illum observandas ab Habakuko exponi observat. Respectu prioris temporis describi consilium Dei de repurganda Ecclesia Judaica, per judicium populo corruptissimo imminens & per Chaldaeos infligendum, cum hoc tamen rerum eventu, ut velit justus Judex tandem castigationis suae instrumentum confringi, & reliquias populi exploratas libertati restitui, atque in statu restituto conservari, donec Christus veniat, & partam justitiam & salutem denunciet. Respectu vero posterioris temporis doceri in hac causa errantes, regnum Christi quoque habiturum suas adversitates & oppugnationes, verum Dei manu ita coërcendas & subigendas, ut os obloquentium & sese veritati opponentium ad plenariam ἔχεμυθιαν tandem redigatur, & Ecclesia triumphis gloriosior sub tutela Regis, - εσν σσεα MENSIS DECEMBRIS A. MDCC. gis, ultima tranquillitate fruatur. Succedit iterum totius Prophetiae analysis, singulorum verborum expositio, & autoritas Prophetica demonstrata per singulorum praedictorum implementum. Loco epimetri, Phosphoro huic Prophetico subjecta est dissertatio de anno, die & mense nati Christi, quem cum Herodis morte conjungendum ratus, contendit, & ceu ipse p.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
