Latin
SALOMONIS VAN TIL, THEOLOGI DORDRACENI, PHOS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 547
Unproofread scanNot analysed yet
62 sibi pollicetur, ad omnium conrictionem probat esse diem 21 mensis ORobris anni Juliani 42. Quamvis vero ante hos viginti annos eandem fere sententiam Michaël Seneschallus Jesuita, ac similibus fere argumentis defenderit in libro, qui inscribitur: Trias Evangelica, sive Quaestiones de anno, mense &die Christi nati, baptizati, &mortui, Leodii 1670. 4. quem celeberrimus Autor oculis usurpasse haud videtur: non ingratum tamen lectoribus nostris futurum existimamus, si argumentum novae istius, atque, ut ab Autore vocatur, paradoxae dissertationis hoc loco paucis exposuerimus, Tota in tres partes distincta est, quarum prima ostendit omnia κριτήρια &fundamenta, quibus sententiam de tempore nati Servatoris superstruere Chronologi hucusque conati sunt, miniPart. I. me sufficientia esse. Initio itaque facto ab aera vulgari, quae a Dio