Latin
Cap. 1
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 548
Unproofread scanNot analysed yet
accrescunt: &quod Zacharias, Baptistae genitor, sacra peregerit die solennis pro toto populo expiationis. cum tamen constet, Zachariam fuisse ex classe Abiae, nec usquam inter Pontifices maximos memoretur. Potius sententiae illi de die 25 Dec. non obscure repugnare historiam ipsam Evangelicam monet, cum brumali tempori parum conveniant pastores pecora sua sub dio alta nocte custodientes, quos, ut est apud Calphurnium Non fas ante greges in pascua mittere clausos, Quam fuerit pacata Pales. Neque ad censum instituendum fuisse oportunum tempus hiemem; quae duo argumenta adversus Kepleri exceptiones vindicat. Neque vero ex descriptione Augusti oecumenica tempus nati Christi accurate posse definiri, quod omnis fere ejus memoria ex historis Romana excidat. Cumque ter censum Populi Romani ab Augusto actum memoret Suctonius, anno Juliano 18, 38, 59, nullum ex hisce docet esse illam a Luca memoratam descriptionem, utpote quae non fuerit ejusmodi census sive pecuniarum per capita exactio oecumenica, sed collectio nominum, ad concinnandum rationarium Imperii; ut taceamus, descriptionem illam, a tempore edicti ad perfectam executionem, potuisse rem esse plurium annorum. Neque ex locis Luc. III. 1 &23. rem accurate decidi posse demonstrat, cum incertum semper sit, quomodo &a quo termino annus Tiberii decimus quintus computandus sit, &ad minimum integram biennii latitudinem dubiam relinquat: deinde verba ἑτῶν ὡσεὶ τριάκοντα ἀρχόμενος ὤν, non minus controversi sensus esse apud interpretes; denique Johannem potuisse incipere munus suum anno Tiberii XV, ac recepisse tamen Jesum ad baptismum suum anno demum Tiberii XVI. Obiter etiam hic &in addendis p. 213. sq. refellit Usserium aliosque, qui aerae Tiberii vulgari ProConsularem substituerunt; at verba ετῶν ὡσεὶ &c. contra Scalige