# Acta eruditorum 1700 549

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Cap. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/549
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/549

Cap. 5. ri sententiam reddit, cum quasi triginta annorum esset. Porro nec calculo Ephemeriarum sacerdotalium rem confici, adversus eundem Scaligerum aliosque probat, ex Sculteto & Cloppenburgio monens, temere tanquam certum supponi, vicibus Hieraticis ab Antiocho interruptis & a Juda Maccabaeo restitutis, primam in ordine familiam primo quoque munus suum iniisse. Cui accedit, quod unaquaeque classis per singulos annos binas sacris operandi vices obire debuit. Pars secunda emporibus Herodis accuratius inquirendis destinata est. Ex Dne ac Josepho itaque docet, Herodem Ascalonitam, Archelai & Herodis Tetrarchae patrem, regia dignitate a Romanis decreto Senatus primum auctum esse C. Domitio Calvino II. Part. 1. & C. Asinio Pollione Coss. anno U. C. 714, Juliano 6, period. Cap. 2. Jul. 4674. circa autumnum. Cum vero Antigonus Herodi se opposuisset, Romanis praecipue auxiliis non sat candide cum ipso agentibus, post necem Antigoni demum regno potiri illi licuit anno U. C. 717, Juliano 9, period. Jul. 4677, similiter autumnali tempore. Quae altera regni Herodis epocha variis Josephi locis disertissime hic confirmatur, & adversus Harduinum aliosque defenditur. Neque sosephus, in historia Herodis pergens, aliter fera annos regni Herodis, quam a secunda hac epocha numerare solet. Mors Herodis, ut variis characteribus ex Josepho collectis demonstrat, praecessit Pascha anni Juliani 43 aliquot mensibus. Incidit igitur in annum Actiacum 28, Julianum 42, atque ut aR. Eliesere Josephi aequali in Megillath Thaanith annotatum est, diem 7. Cisleu sive Novembris 25. Cui testimonio plurimum tribuendum esse, post Usserium, Norisium, Schelstratenum, minime dubitat. Exa Cap. 3. minatis inde variis sententiis eruditorum virorum de Eclipsi Lunari, quam sub ipsum Herodis letalem decubitum accidisse refert Josephus 17. 8. Antiquitatum, contendit innui eam, quae contigit anno Juliano 42, mensis Septembris die 5 labente. Parte tertia denique sententiam Autor suam, variis argumentis confirmatam, proponit & explicat. Cumque breviter inquisivisset, quare Evangelistae, in descriptione nati Christi annum Horodis rodis & Augusti accuratius designare neglexerint, quod nempe minus curae ipsis esset, in re praesertim nupera, temporis notationem addere, narrationem ipsam persequi contentis: observat ex Matth. II. 1.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
