# Acta eruditorum 1700 553

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Cap. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/553
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/553

Sequitur hic fructus florem suum, & soboles est plantae Catalongay & Cantara dictae; quae arbores quasvis altissimas sese involvendo scandit, & truncum lignosum, levem, porosum. ad brachii quandoque crassitiem accedentem, corticem scabrum, crassum & cinereum, atque folia ampla, nervosa, amara obtinet. Fabae exsiccatae avellanae nuci cum putamine pares, nodosae, duris. simae, diaphanae, & quasi corneae substantiae sunt, saporis semine citri multo intensius amari, coloris autem inter album & glaucum medij, prout & ipse Serapio tradidit. In insulis Philippinis, quae natale ipsis concedunt solum, magnarum aestimantur virium. Potissimum praeservare a venenoso maleficorum, varia aconita ore recondentium, insufflato halitu, & ab omni veneno, peste, contagio, incantationibus magicis, philtris &c. immunes praestare dicuntur eos, a quorum collo amuleti instar propendent. Interne vel in infuso, vel in substantia sub pulveris forma, vel frustatim assumuntur. Vomitum utplurimum concitant, dejectiones quandoque, motus spasmodicos & convulsivos fere semper in Hispanis, in Indis minime. Ad expellendum venenum vel compescendos nimios spirituum motus si exhibeantur, quocunque tempore, in aliis morbis mane jejuno stomacho, ad vomitum ciendum una alterave hora post pastum ad )β cum aliis levioribus emeticis sumuntur. Collaudantur praeterea nucum harum vires in febri tertiana & quartana; ad urinam & menses provocandos; secundinam, foetum mortuum, lumbricos pellendos; partum difficilem promovendum; dolorem colicum sedandum; cruditates ventriculi, diarrhoeam, tenesmum, hepatis atque lienis obstructiones tollendas, &c. Nucis fragmentum, viperae aliorumve animalium morsui, aut vulneri telo venenato inflicto impositum, venenum lapidis Colubrini instar adhaerendo extrahit; ad haemorrhagias caeteroquin sistendas pulvis commendatur. In Catalepsi, Apoplexia, Para554 ACTA ERUDIT. MENS. DEC. A. MDCC. Paralysi, Lethargo, Epilepsia, Asthmate, Catarrho suffocativo & Odontalgia, frustellum linguae suppositum apophlegmatismi vices sustinet, ita ut hoc modo agonizantes quasi resuscitati fuerint, ut res suas componere adhuc valuerint. Oleum tandem per infusionem, & aliud compositum ex nucibus paratur, iisdem viribus celebre.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
