# Acta eruditorum 1700 56

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/56

controversiae, magnis plerumque partium studiis agitatae: ita decimo quarto, quod tomo undecimo Auctor celeberrimus exhibet, seculo de potestate, quam in bona quoque, ut vocantur, temporalia Regum Principumque usurpare Pontifices audebant, acriter fuit disputatum. Nam non tantum Ludovico Bavaro Imperatori, hanc potestatem Romanis Pontificibus deneganti, hi multum facessivere negotii, sed & quae inter Bonifacium VIII & Philippum Pulchrum Galliae Regem intercesserunt lites gravissimae acerrimaeque, inde praecipue ortae sunt, quod Glericos Regi tributa solvere, se invito nec consentiente, nollet Bonifacius, & alia deinceps decerneret sanciretque, quibus suae potestatis limites ad imminutionem regiae auctoritatis extendebat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
