Latin
Cap. I
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 57
Unproofread scanNot analysed yet
Documentum hodienum praebet decretalis Unam sanctam, quae Bonifacium hunc agnoscit auctorem, &quam ut revocarent, a successoribus hujus Pontificis, Benedicto XI &Clemente V, Philippus impetrare non poterat, licet in ceteris faventes eos sibi, atque propitios haberet, &pronos ad abolenda ea, quae in fraudem Gallicani regni a Bonifacio VIII constituta videbantur. Ista vero contentio ut ea aetate magnam Europae partem suspensam solicitamque tenuit, quorsum evasura tandem esset: ita uberrimam disquirendi &commentandi segetem posteritati praebuit, dignamque adeo merito Auctor doctissimus censuit, a qua hujus seculi historiam ordiretur, quamve uberius statim in hujus tomi initio exponeret. Nec deessent, quae ex hac narratione decerperemus,