# Acta eruditorum 1700 57

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/57

Documentum hodienum praebet decretalis Unam sanctam, quae Bonifacium hunc agnoscit auctorem, & quam ut revocarent, a successoribus hujus Pontificis, Benedicto XI & Clemente V, Philippus impetrare non poterat, licet in ceteris faventes eos sibi, atque propitios haberet, & pronos ad abolenda ea, quae in fraudem Gallicani regni a Bonifacio VIII constituta videbantur. Ista vero contentio ut ea aetate magnam Europae partem suspensam solicitamque tenuit, quorsum evasura tandem esset: ita uberrimam disquirendi & commentandi segetem posteritati praebuit, dignamque adeo merito Auctor doctissimus censuit, a qua hujus seculi historiam ordiretur, quamve uberius statim in hujus tomi initio exponeret. Nec deessent, quae ex hac narratione decerperemus,

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
