Latin
Cap. III
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 59
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. Texit hinc historiam Romanorum Pontificum, qui Avenione a Clemente V usque ad mortem Gregorii XI vixerunt, quos inter cum Johannes XXII emineat, lites ejus cum Ludovico Bavaro Imperatore prolixius hic enarrat. Constat autem, Johannem hunc a Ludovico haereseos accusatum, dignitateque Papali indignum judicatum fuisse: nec Auctor id praetermittit, sed observat, haerefeos notam inustam huic Pontifici ideo fuisse, quod negaverit, inter res proprias, quas homini paupertatem professo possidere nefas sit, eas etiam, quae consumuntur, referendas esse, refragantesque &acriter sibi contradicentes hac in re habuerit Fratres, uti vocantur, Minores. Controversiam omnem itidem ex Auctore intelligere licet, qui &alterius de statu beate defunctorum ante resurrectionem, hunc Pontificem inter, atque alios Doctores agitatae, injicit mentionem. Summa huc redit, Johannem Potificem palam asseruisse, &in orationibus quibusdam sacris probandum sibi sumsisse, quod animae beate defunctorum non statim post mortem Trinitatem Sacrosanctam videant, sed tantum Christum ut hominem, visurae autem sint sacram Trinitatem demum post resurrectionem: huic opinioni tum alios, tum maxime Doctores Cap. IV. Academiae Parisiensis se opposuisse, eamque refutasse acriter, frustraque omnem movisse lapidem Pontificem, ut eos in suam sententiam pertraheret: tandem tamen, cum jam ultima instarent fata, mutasse eum sententiam, erroremque, quo infecta hactenus mens sua fuerit, agnovisse, ac repudiasse, edita hanc ob causam declaratione die 3 Decembr. A. 1334.