Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ad cordis istam perceptionem attinet, cum hominenaturali propensione ad ejusmodi delicias ferantur, contingero ut imaginatione decepti deliciis se perfundi credant, quae tamen imaginationis solum sint effectus. Atque tum Angelum tenebrarum in Angelum lucis transformari, qua de re multa, sed perperam, mystici quidam dicant. Hanc causam praecipuam esse, cur multi, mystißorum speciem induentes, se &alios turpiter decipiant, a quibus cum infinita mala in Ecclesiam redundent, recte quidem ejusmodi hominibus silentium imponi, ast ut homines ejusmodi quid sibi ipsis non persuadeant, nulla ratione effici posse. Ad illuminationem vero quod attinet, homines, qui hujus beneficii participes facti sunt, itidem in magno versari periculo, ne sensuum &fidei limitibus migratis, dum jam hosce se excessisse putant, in ambitionem tandem quandam incidant, ruantque ita in praeceps. Facilius tamen hosce, quam priores, revocari in viam posse, autumat. Ceterum non una ratione Divinum lumen in mimam hominum se infinuare porro docet, simulque de cestasi, visione, apparitione &revelatione disferit. In fomniis mysticus perceptiones locum non habere contendit, licet Divinas revelationes in ii hominibus contingere, lubens fateatur. Actum enim quendam hominis, scilicet devotionis, mysticam hanc perceptionem praecedere. Operationem itaque mysticam realem &plane Divinam esse concedit, etsi illud, quod sensuale est, ad imagmationem perfineat, &pro naturali operatione sit habendum. Atque hîc omnes aberrationum causas in compendium mittit. Nonnullos hic sberrare, quod nilil unquam mysticae operationis exporti sint, licet illud in votis habuerint: alios, quod hac de re alios perperam loquentes secuti sint: alios dinique, quod sensuum carnisque deliciis immersi ad illusionem &phantasiae deliria ea omnia referant, quae hac de re dicuntur.