# Acta eruditorum 1700 6

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/6

quae cogitationes Scriptorum sacrorum direxerit, ne a veritate aberrarent, nihil ab illis memoriae litterisque proditum esse, quod non ex divina inspiratione sit profectum; & ita quidem ad inspirationem requiri primo, ut voluntas ejus, qui scripturus aliquid est, recte se habeat, hoc est, ut firmiter illi constitutum sit veritati litare ubique, nec quod falsum aut erroneum sit, aliis persuadere; deinde ut lumine divino repletus sit intellectus, ut errare nullo modo queat in rebus rite concipiendis, & cum aliis iterum communicandis. Iis autem, qui pium animi motum adinspirationem sufficere arbitrantur, nullo modo Auctor suffragatur. Quemadmodum nec cum illis consentit, qui in rebus philosophicis & factis ad religionem non spectantibus, Scriptores sacros sibi relictos, nec luce Divini Spiritus collustratos labi & errare potuisse autumant, quippe quorum rationes ex instituto sibi refellendas sumsit. Et haec quidem hactenus generatim de libris Biblicis disputavit. Ad singulos dum descendit, Pentateuchus se illi offert, simulque otcasio contra Spinozam, Hobbesium, Is. Peirerium, & Richardum Simonem, Mosen Pentateuchi auctorem esse abnuentes, stringendi calamum, quibus omnibus Aben Esram Judaeum praeivisse exemplum, repugnante licet Simone, contendit. Ut autem demonstret, Mosen Pentateuchi esse auctorem, primo quidem observat, Pentateuchum subinde Legis nomine venire: adcoque si demonstretur, Mosen Legis (voce in hoc sensu accepta) esse auctorem, palam esse, quod Pentateuchi quoque idem auctor sit. Deinde & illud positum extra dubium putat, Deuteronomium h. e.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
