# Acta eruditorum 1700 60

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/60

Post mortem Johannis denuo sub examen revocatam fuisse hanc quaestionem memorat a Benedicto XII successore ejus, qui tandem omnibus, quae in disceptationem hic venire poterant, probe expensis, pronuntiaverit, animas spiritusque per ignem a sordibus rite purgatos ad intuitivam Dei Trinitatisque visionem, quae finem nunquam sit habitura, statim admitti, & secus sentientes docentesque haereticis annumeraverit. Ceterum nobilitatum quoque hocce seculum fuit funesto schismate, quod orbem Christianum universum in partes traxit. Et hujus itaque historiam dum hic velut in compendio Auctor exhibet, utriusque partis Pontifices, tum Romanos, tum Avenionenses talia quandoque admisisse observat, quae ambitionem atque imperandi cupiditatem arguant luculenter. Originem schismatis hinc arcessit, quod Cardinales Itali civesque Romani, non alium post mortem Gregorii XI Pontificem cuperent, quam qui gente aut Romanus esset aut Italus. Idque cum non tam precibus & comminationibus, quam vi armisque obtinere anniterentur, electum quidem tandem fuisse Urbanum VI, invitis Cardinalibus, qui ideo, cum Roma discessissent ad furorem populi declinandum, alium Clementem VII elegerint, opposuerintque Urbano. Quam uterque strente per varias artes Principum sibi conciliare animos allaboraverit, hic intelligere licet. Urbanum insuper refert Auctor arma expedivisse contra eos, qui Clementi favere videbantur, quos inter & Johanna fuit Regina Neapolitana, contra quam Carolum Dyrrachii Ducem ex Hungaria evocaverit, eique pecunia destituto ut succurreret, instrumenta vasaque sacra vendiderit. Et hactenus quidem ex voto Urbano consilia successisse, quod irriti essent Ducis Andegavensis conatus, regnum Neapolitanum CaroloDyrrachiensi iterum eripiendi: sed cum Carolum ipsum offendisset Pontifex, captum quidem, mox tamen dimissum, consilia de ejiciendo ex regno Neapolitano Carolo agitasse, quibus cum impedimentum injicerent nonnulli Cardinales, Pontificemque ab hisce molitionibus ad Ecclesiae curam revocarent, furorem ejus eousque processisse, ut non nisi sanguine eorum placari potuerit: sex enim Cardinales captivos secum abduxisse, & ex iie quinque interfecisse.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
