Latin
Cap. IV
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 67
Unproofread scanNot analysed yet
Atque suadere hoc inquit ipsum contextum, cum dicto testamenti istius loco de vestibus sermo instituatur. Nihilo secius, cum Baronius aliique viri docti hoc Gregorii Nazianzeni testamentum pro genuino habeant, &Auctor aliam rationem difficultatem istam tollendi quaerit. Dicit namque, non omnes Monachos aut solitarios ea aetate ad perfectam, ut vocat, paupertatem se voto obstrinxisse, sed quosdam bonorum suorum retinuisse possessionem, &ad paupertatem sufficere arbitratos esse, si carerent superfluis. Atque ex eorum numero fuisse eos, quorum in Gregorii Nazianzeni te stamento injiciatur mentio. Haec postquam ita edisseruit, ad vestimentorum genera, Cap. VII. &quibus usi sint orientalis Ecclesiae Monachi, describenda accedit, seqq. nec sufficit ei generatim ea delineasse, sed ad specialia quoque descendit, &ea quibus usi sint Eremitae orientales, Coenobitae, interque eos sectatores Antonii, Pachomii, Dorothei, Basilii, Remobethae, Sarabaitae, Eustathiani, describit, de byrro quoque ex instituto verba facit, variaque lectu, non indigna observat. Simili ra