Latin
Cap. XVII
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 69
Unproofread scanNot analysed yet
In Ordine namque Romano, ubi de consecratione Abbatis agatur, allegari canonem Theodori Archiepiscopi Cantuariensis, qui vixerit anno 672, quo constitutum sit, ut Episcopus Abbati, dum consecretur, baculum quoque tradat. Observat autem porro ex Faucheto, statim post tempora Gregorii Turonensis, qui vixerit circa finem seculi sexti, usitatum jam fuisse, ut Imperatores atque Reges Episcopos &Abbates per annulum &baculum investirent. Et in Orientali pariter ac Occidentali Imperio hunc morem obtinuisse docet, nisi quod in illo annulus non exhibitus fuerit. Interim fuisse nonnullos hac consuerudine inductos inquit, ut crederent, ipsam dignitatem ac potestatem sacram Episcopis atque Abbatibus ab Imperatoribus &Regibus conforri; quos tamen vehementer errare dicit, cum ista investitura tantum ad feuda &bona temporalia, quae Episcopi &Abbates forte possederint, spectarit. Quare &nonnullos Principes, ut dubium omne tollerent, per sceperum potius, quam annulum &baculum, Ecclesiae Antistites investire maluisse, idque &in concilio Lateranensi A. 1122 sub Calixte ILR. P. constitutum esse. Ceterum ad Abbates quod attinet, id quoque Anctor observat, Praefectos Canonicorum regularium denique cirea seculum duodecimum baculo, ceu jurisdictionis signo, uti caepisse, eodemque tempore &Abbatum eos sibi sumpsisse titulum, eoque nomine eos Abbatibus Monachorum multum concedere. Probat hoc auctoritate Ruperti Abbatis, qui &referat Epistolam Friderici Archiepiscopi Coloniensis ad Adalberonem Episcopum laeodicensem, in qua diserte doceat, receptum ab antiquissimis temporibus in Ecclesis esse, ut Clerici, qua ules, subjecti saltem sint Episcopis, Monachorum autem hoc tan