# Acta eruditorum 1700 7.1-4

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, 7.1 to 7.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/7.1

Hos postquam inter se comparavit, pergit, atque testimonio divi Pauli probat, quod mystica ista perceptio re ipsa fiat, nec solum pro imaginaijonis operatione sit habenda: ast simul ejusdem Pauli exemplo paecat, quod quae home hac ratione percepit, ea nec possit nec debeat effari: audivi arcana verba, quae non licet homini loqui. Imo non dubitat, illorum doctrinas, qui effari gestiunt quae perceperunt, aut percepisse se putant, cum Paulo Apostolo vocare doctrinas hominum, auctoresque ipsos referre ad docentes quae non oportet turpis lucri gratia. Caput fere hoc est totius operis, adeoque hic latius se diffundit Auctor, & non tantum rationibus probat, quod perperam agant, qui docere alios, quae ipsi perceperunt, aggrediuntur, idque tum quod idea perceptionis, quam alius non percepit, in eo non excitari queat, tum quod verba, quibus utuntur, a rebus humanis aut sensualibus desumta hisce rebus exprimendis non sufficiant, tum denique quod contra Pauli exemplum agant; sed etiam incommoda quae hinc sequantur, enarrat. Scilicet mirum non esse inde infert, quod mystici scriptores inter se ita dissentiunt, ut conciliari nequeant, cum unusquisque suas perceptiones suo modo explicare annisus sit. Testatur sancte, se ultra sexaginta libros mysticos perlegisse, nec tamen invenisse, qui inter se consentiant. Dicit porro, so in peregrinationibus suis ultra quinquaginta viros, qui se pro mysticis venditaverint, vidisse atque cum illis fuisse collocutum, tandemque intellexisse, hosce homines adeo inter se non consentire, ut quod unus dicit, id alter ne capiat quidem. Atque ex eadem ratione provenire contendit, quod doctissimi Franciae Praesules de rebus mysticis tam diversos conceptus sibi formarint, ut conciliari nullo modo possint. Omnia haecce incommoda, imo lites & controversias non posse non oriri, quamdiu mystici non desinant libros componere, & suas perceptiones cum aliis communicare. Nec satis est Auctori haec ita exposuisse: objectiones quoque quasdam sibi proponit, in quibus diluendis industriam suam exercet. Prima haec est, quod multi tamen scriptores mystici inter sanctos relati sint: unde concludatur, eos non egisse perperam de hisce perceptionibus suis commentando.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
