# Acta eruditorum 1700 7.9-12

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, 7.9 to 7.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/7.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/7.9

Et ita quoque homines scipsos Deo offerre in sacrificium, non ut seipsos sub praetextu zeli aut devotionis destruant, sed ut amorem sui ipsius itemque amorem mundi postponant, subordinentque amori erga Deum. Amplus se hic Anctori pandit disserendi campus, in quem tamen cum eo excurrere per instituti nostri leges nobis non licet: id modo observamus, com hoc cumprimis hic agere, ut ostendat, si amor erga Deum ordinem a Deo praescriptum non observet, eum hoc nomine plane indignum esse. Adeoque & contendit, ex hoc ordinis neglectu fieri posse, ut virtutes praestantissimae in vitia degenerent, si quis in excessu peccet. Esse quidem docet, qui secus sentiant, quique odium sui ipsius ab ipso Christo injunctum, poenitentiam ad salutem consequendam summepere necessariam, similiaque objiciant; quae cum praecenta sint, neminem in iis excedere posse, ut nimis seipsum odio prosequatur, nimis poenitentiam agat. Ast haec ita diluit, ut asserat, Christum non hoc velle, ut aliquis animam suam odio prosequatur, cum alibi dicatur, neminem unquam carnem suam odisse, hoc est, illud facere posse: sed sensum esse, quod amorem nostri, qui semper ad imperium adspiret, & aequalam, nedum superiorem, ferre nequeat, amori Numinis submittamus, eaque omnia promte ac libenti animo peragamus, quae Deus a nobis exigit, reclamante licet ac repugnante philautia ista prava. Poenitentiam sane omnibus esse necessariam, ast non hoc intelligondum de tali poenitentia, qua ordo naturae a Deo constitutus evertatur. Sed rectius haec ceteraque in ipso Auctore leguntur. Proinde his non diutius immorabimur, sicut nec iis, quae de virtutibus moralibus differit. Hoc nomine enim quid designet, ex dictis utcunque intelligitur. Id vero Auctori praecipue constitutum est, ut ostendat, virtutes hasce revera vitia esse, nisi per virtutes theologicas hoc demum obtineant, ut virtutum Christianarum nomine dignae censeri queant. Sed alia quoque adjungit consideratione digna.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
