Latin
Cap. II
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 73
Unproofread scanNot analysed yet
Sed Erasmum quoque refellit, quod sine ratione glossam antiquam Thomae citatam &locum Pauli de pilis camelorum explicantem, &aliam de pellibus Melis sive Taxi eum exponentem, ceu ineptam &ridiculam rejecerit, cum tamen prior explicatio ex Matth. III, posterior ex Ezech. XVI confirmari queat. Fallique maximopere Erasmum, virum cetera doctissimum, dicit, dum Taxum arboris solum, non item animalis, nomen esse existimet. Constare quippe ex Plinio aliisque, Taxi nomine venire istud animal, quod ceteroquin &Melis Latinis dicatur. Sed videamus potius rationes, quibus contra Carmelitas, Eliam atque Elisaeum pro Ordinis sui conditoribus venditantes, Auctor disputat. Primo provocat ad si