# Acta eruditorum 1700 74

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Cap. X. & XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/74

Hisce rationibus denique catalogum Auctorum doctrina & fide illustrium subjicit, qui ab Elia aut Elisaeo Ordinis hujus natales repetendos esse diserte negent. Ita ergo, postquam suam sententiam confirmavit, ad dubia quoque & argumenta Carmelitarum respondet. Objicere eos dicit auctoritatem Johannis XLIV Patriarchae Hierosolymitani, qui in Tractatu de Instit. primorum Monachorum asserat, Ordinem hunc ab Elia esse institutum. Sed librum istum genuinum esse Johannis istius foetum, cum Baronio aliisque Noster nengat. Deinde revelationem quandam patri Eliae factam, & Epiphanio in vita Eliae, itemque Dorotheo Tyrio in Breviario de vita & morte Prophetarum, Carmelitas objicere refert, quo ipso tamen parum proficiant, cum ejusmodi visio equidem narretur a dictis auctoribus, nuspiam autem ab iis addatur, eam ad adumbrandum Ordinem Carmeliticum spectare: & accedere quoque, quod Auctores, qui ejus visionis injiciant mentionem, non satis inter se conveniant. Porro & Josephi Antiocheni auctoritate, qui seculo tertio vixerit, Carmelitas se munire dicit, quippe qui asserat, Apostolos in doctrina Evangelii propaganda a Carmelitis eo tempore in monte Carmelo degentibus, plurimum fuisse adjutos. Ast hanc narrationem vel ex hoc capite suspectam reddi dicit, quod in Actis Apostolorum nulla hujus rei injiciatur mentio. Haec summa est eorum, quae Auctor contra Carmelitas disputat. Nunc cetera in hac parte ab Auctore pertractata, paucis indicabimus. Post Eliae discipulos, inter religiosos viros Veteris Testamenti haud quaquam ultimum locum concedendum esse Pharisaeis docet, quorum instituta, mores, doctrinam, vitaeque integritatem ac sanctitatem magnis in coelum evehit laudibus. Eos autem Haereticos fuisse, diserte negat. Christum autem atque Johannem Baptistam aliosque veterum, Pharisaeorum errores & vitia notando, non ipsum Ordinem ceu pravum rejecisse, sed quorundam, qui à disciplina & sanctitate Ordinis desciverant, redarguisse pravitatem. Nec minus praeclare de Essenis sentit. Hosce namque aut Cap. XVI. Schismaticos, aut Haereticos, aut Idololatras fuisse, plane abnuit. seqq. Verosimile quoque illi sit, multos ex illis ad sacra Christianorum

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
