# Acta eruditorum 1700 75

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Cap. XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/75

Cap. XXII. amplectenda fuisse adductos. Praeterea, postquam de vestimentis & habitationibus Essenorum nonnulla disseruit, de foeminis quoque seqq. religiosis in gente Ebraea quaedam subjicit, simulque de filia Jephthae ex instituto disquirit, & de foeminis tum Pharisaeorum, tum Essenorum disciplinam sequentibus verba facit. Finit tandem hanc Cap. XXVI. quoque partem, religiosos Turcarum, eorumque disciplinam & in & XXVII. stituta delineando. Ast non apud Ebraeos tantum & Turcas, sed apud Gentiles quoque tum veteres, tum modernos, plurimos Monasticae vitae typos & imagines Auctor invenit, de quibus adeo, ne quid omnino operi huic desit, in ultima ejus parte exponit. Et ex veteribus quiLib. IV. part. dem Pythagoram qusque sectatores, Isidis sacerdotes, Socratem, Platonem, Antisthenem, Menedemum, Epimenidem, Zenonem, Aristippum, Empedoclem, Hippiam, horumque discipulos & successores, Magos quoque & Druidas, & si qui praeterea apud Gentiles aut sapientiae & virtutis laude floruerunt, At idolorum cultui peculiari ratione fuere consecrati, foeminas quoque sacras, virginesque Vestales, in scenam produci videas. Nec sane difficile admodum est, in his omnibus aut virtutes quasdam, aut institutum aliquod, aut consuetudinem reperire, quae utcunque ad statum Monasticum quadrare videatur. Sed ne & hic specimen desit, quae de Cap. I. Pythagora affert, paucis delibabimus. Hujus quidem disciplinam in plurimis cum disciplina Monastica accurate consentire, putat. Sed praecipue tamen laudat trecentos istos Juvenes Pythagorae discipulos, qui urbe Crotone relicta, in agrum ad vitam solitariam ducendam, se receperint. Diogenem namque Laertium & A. Gellium docere, rerum omnium apud eos fuisse communionem, vixisseque eos in societate, quam Graeci pariter ac Ropamani dixerint Coenobium. Disciplinam hinc Pythagorae, & quo Cap. HI. Cap. III. Cap. IV. seqq. Part. II. cto ingenium eorum, qui ei se commissuri erant, exploraverit, discipulorumque ejus certas classes ac ordines commemorat, putatque se in hisce tres ordines disciplinae Monasticae, Postulantium, Novitiorum & Professorum, deprehendisse. Simili ratione obedientiam & obsequium erga superiores, silentium, secessum, abstinentiam, dominii in bona sua abdicationem, contemplationis studium, in quo qui multum profecissent, σεβαστικοὶ aut σιβάσμιοι, h. e. pii sive religiosi dicti sint, ceterasque disciplinae Pythagoricae partes ad Monachorum statum accommodat. De sobrietate autem Pythagorae ejusque alumnorum dum verba facit, doctrinam ejus de Metempsychosi huc comparatam fuisse putat, ut eo facilius discipulos suos ad abstinentiam a cibis delicatioribus adduceret.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
