Latin
Cap. XXII
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 76
Unproofread scanNot analysed yet
Vix enim credibile putat, virum istum sapientiae laude inclytum, serio ejusmodi errorem sibi persuadere potuisse. Et licet Clemens Alexandrinus atque Origenes veram animarum transmigrationem a Pythagoraeis assertam doceant, Auctor tamen de quibusdam Pythagorae sectatoribus, quam de ipso Pythagora hoc concedere mavult, laudatque simul in contrarium alios, qui Metempsychosin istam aliter intelligendam existimaverint. Ceterum illis, qui u ythagoram Ordini Carmelitarum adscripserint, quos inter Philippum Teissierium Carmelitam nominat, noutiquam suffragatur, rationesque, quibus confirmare hanc sententiam annituntur, diligenter convellit. Sed nec illis adstipulatur, qdi Pythagoram ipsum esse Ezechielem Prophetam contendunt, hisce rationibus inducti, quod Judaeus origine fuerit Pythagoras &circumcisus, quod eodem tempore vixerit quo Ezechiel, quod docendi genere per figuras &symbola aeque ac Exechiel usus sit, &denique quod divina sapientia collustratum animum habuerit. Enimvero frivolas esse hasce rationes &nullius ponderis, fusius demonstrat. De vestimentorum quoque generibus, quibus Pythagoraei usi sint, multa, interque ea memoratu digna, in modium Afert, sed non licet nobis hisce immorari diutius: cum &cujusmodi cetera sint, quae de Gentilium Philosophis &Sacerdotibus disputat, nemini temere obscurum esse possit. Ad modernos autem Gentiles dum transit, latissimus illi aperitur campus, de Sinensium, Japonensium, Indorum, Siamensium, Americanorum aliarumque gentium barbararum Philosophis &Sacerdotibus rebusque variis ad illorum philosophiam ac religionem spectantibus disserendi. Primum locum Chinensibus, horumque Philosopho celeberrimo Confutio, concedit, quem Pythagorae fuisse σoyχωνον autumat; cujus non tantum vitam exhibet, sed num idololatra fuerit, ex instituto disquirit, ita tamen ut allatis in utramque partem argumentis, nibil hac de re definiat. Sed abrumpendum est nostrae recensionis filum, ne limites nobis constitutos temere transiliamus.