# Acta eruditorum 1700 78

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, THE HISBORTOF POLAND. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/78

gro ad annum usque 1674 complexus est Connor, in quibus paucissima quidem invenias, quae apud alios auctores non compareant. Prolixior est tamen in quarta, ubi res gestas, mores item, morbos & familiam Johannis III, tum vero & nuptiarum, inter Filiam ejus & Electorem Bavariae modernum celebratarum apparatum omnem, & quae acciiderunt post mortem Johannis III, ad coronationem usque Potentissimi hodie Regis FRIDERICI AUGUSTI, Domini nostri longe Clementissimi, anno 1697 die 15 Septembris factam, describit. Quinta tractum universae Poloniae atque terminos comprehendit: ubi provinciae, Palatinatus, urbes, quantum scilicet per epitomen fieri potest, apte delineantur. In sexta denique non modo Lithuania ejusque Palatinatus & urbes, sed & Duces atque Reges, quicunque eam tenuerunt, enarrantur. Portio partis secundae prima formam exhibet regiminis, quae obtinet in Polonia: ubi quanta Regis, quanta Senatorum potentia, quae sint officia Aulae, qui reditus, ejusque generis alia exponuntur. In secunda agitur de dignitate ecclesiastica Primatis, Archiepiscoporum atque Episcoporum, nec non civili Palatinorum, Castellanorum, tum decem Regni & Magni Ducatus Lithuaniae Officialium, qui omnes Senatores Regni sunt, denique supremorum exercitùs Polonici & Lithuanici Ducum, aliorumque. Multa inde Auctor egregia epistola tertia de Comitiis majoribus & minoribus tradit, & quibus h rebus cum Parlamento Anglicano convensant, demonstrat, tum vero & alios conventus & synodos, curias item & judicia recenset, nec non de judicibus quoque, legibus atque poenis nonnulla subdit Ordine inde in quarta exponit ceremonias electionis, coronationis, juramenti, unctionis & proclamationis Regiae.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
