# Acta eruditorum 1700 79

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, THE HISBORTOF POLAND. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/79

Sequenti vero quinta de potentia Nobilitatis agit & ceterorum servitute, de moribus & temperamento Polonorum, tum omnium in genere, tum sigillatim quorundam. Epistola sexta, quantum in bello valeant Poloni, quae Ducum apud illos subordinatio, quae cum equitum, tum peditum conditio, quae confoederatio, quam vocant Rokosz, quod belli jus & penes quem sit, docet. In septima de commerciis Polonorum, de moneta, de copia mellis, imprimis vero de urbe Dantisco quaedam habet non vulgaria. De origine postea & progressu Ordinis Teutonici agit in octava, ejusque recenset Magistros. In nona vero rursus revertitur ad Polonos, deque eorum eruditione disserit, & cur apud illos exosi nimium sint] Cti, paucissimique deprehendantur Medici Poloni inquirit, addens etiam naturae quaedam rariora, aliaque observatu prae ceteris digna. Tum in statu publico agit, additis decima de Ducatu Curlandiae ejusque Tandemque adjungit in fietiam nonnullis de Ordine Livonico. ne aliquas dissertatiunculas Medicas, quarum ultima Medicinae Auctoris Mysticae apologetica est. Etsi vero e tanta rerum praestantissimarum segete difficile sit parum legere, (nam & nihil plane decerpere, & prolixi esse nolumus,) quaedam tamen legamus velut in transcursu. Quod itaque ad statum Ecclesiae attinet, potiorem quidem Poloniae partem ait Auctor Romano-Catholicae religioni esse addictam, tanto quidem zelo, ut interea dum Evangelium legitur in Missa, educto acinace doctrinam, quam profitentur, se sanguine suo asserturos significent. Tolerari vero & Lutheranos, quos Sassowiez (Saxones) quod fuerat Lutherus ex Saxonia oriundus, appellant, & Calvinianos, Graecos item, Armenios atque Judaeos: Socinianos autem a Joanne Casimiro anno 1658, iterumque a Joanne III anno 1673 solenni edicto fuisse e Polonia ejectos. Ceterum observat Noster, in templo cathedrali, quod Cracoviae est, ita partiri operas suas Monachos, ne quod diu noctuque abeat momentum, quo non aliquis ex his vel oret publice, vel Missam celebret. Liberales quoque in clericos esse Polonos, & speciatim in monasterio B. Mariae, quod extra Czenstochovam in colle quodam situm est, immensas custodiri divitias, nec inveniri facile familiam nobilem, quae non miserit eo insigne quoddam donum, in honorem B. Virginis, cujus illic imago exstat, quam ipse S. Lucas Evangelista pinxisse creditur. Unde fieri ait, ut Monachi istius aedis omnibus rebus afsuant, suisque sumptibus trecentos milites alant, pulchre vestitos.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
