Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 8-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem &de notis ejus ad librum, cui titulus, Traite Hiftorique contenant lejugement d’ un Protestant sur la Theologie mystiqae, &cujus anctorem seleberrimum Jurium esse fama fert, ali- γε —MENSIS NOVEMBRIS A. MDCC. 491 liquid dicendum est. Supponere hunc fnctorem dicit, mysticam perceptionem &theologiam mysticam unum idemque esse, adeoque non dari aliquod mysticae perceptionis systema: mysticam disciplinam non differre a Quietismo: Theologiam Cameracensis Archiaepiscopi nihil aliud esse, quam Quietismum mitigatum, aut mysticam disciplinam temperatam: Meldensis autem Episcopi Theologiam nihil aliud esse, quam mysticam disciplinam variationibus obnoxiam, qui ea impugnare sustineat, quae illa non comprehendat, tandemque tamen statim ac incipiat ita explicare mentem, ut intelligi queat, ea approbare cogatur, quae antea impugnaverit, &c. Quae omnia ceteraque in toto opere ab eo proposita ita comparata Noster putat, ut in quibusdam subscribere illi, in quibusdam refragari, suarum esse partium censeat. Suffragatur illi in eo, quod asserit, Cameracensem Archi-Episcopum ejusque adversarios multum a via regia hic aberrasse, quod quid mystica perceptio sit, non satis intelligerent. Auctoris tamen hic fuisse monet, paulo accuratius illud explicare, &ea supplere, in quibus Episcopi isti inter se contendentes defecerunt. Interim recte ab Auctore eos exsibilari, qui mystici videri, quam esse malint, aut qui in scientiae formam secretas hasce operationes Numinis redigere, artemque quandam, perfecte scilicet vivendi, hinc extruere audeant. Hic autem denuo sedulo inculcat, maximum intercedere discrimen inter mysticam perceptionem &theologiam mysticam, hoc est scientiam istam, quam illi docent, qui mysticas perceptiones aut habuerunt, aut se habuisse putant. Mysticam perceptionem in dubium vocari non posse, imo ipsum surium eam concedere, dum referat exemplum Augustmi &matris ejus Nonicae, qui ea gavisi sint, adeoque cum istud facere videatur, eum non satis sibi constare aut perperam agere: theologiam autem mysticam pro foetu imaginationis haud raro exorbitantis omnino esse habendam. Hanc distinctionem maximi esse ponderis, ut sine ea quadrata misceantur rotundis: eam tamen insuper habitam neglectamque fuisse a Cameracensi &Mfeldensi Episcopii, indeque utrumque in eas se difficultates conjecisse, ex quibus se expedire nullo modo queant. Quietismum nihil aliud esse, quam mysticam Theologiam in excessu peccantem, concedit Noster, atque ex suis demum hypothesibus hoc recte Qqg a recte intelligi addit. Sententiam autem Cameracensis Archiepiscopi pro Quietismo paulisper emollito habendam esse, illis vix persuaderi posse dicit, qui unquam cum Molinoso collocuti sint.