# Acta eruditorum 1700 8

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/8

Omnia autem, quae in contrarium afferuntur, huc fere redire docet: quod in Pentateucho talia subinde narrentur, quae mortuo jam Mose gesta sint: quod nomina urbium & regionum longe post Mosis obitum orta, ibi legantur: quod auctor Pentateuchi de Mose ceu alio quodam loquatur, ut si quis eo modo de se ipso loqui velit, is decori leges migrare omnibus censeatur: quod stilus quoque documentum praebeat, Mosen librorum istorum non esse auctorem: quod denique ex stili diversitate ordinisque neglectu pateat, hosce libros ex variis commentariis antiquissima fata populi Israelitici continentibus, congestos esse, & compilatos. Ad primum ita fere Auctor respondet, ut aut neget ea, quae adducuntur, post mortem demum Mosis condgisse, aut ab alio libris Mosaicis haec addita, & textui inserta esse contendat. Quae de morte & sepultura Mosis in fine Deuteronomii referuntur, ea ab alio subjuncta esse, non dubitat. Reges Edomiticos, quorum nomina Genes. XXXVI referuntur, a prima gentis origine ad Mosis usque tempora, justa serie se invicem excipere potuisse arbitratur, cum octo tantum commemorentur, & praeterea non parentum liberorumque ibi indigitetur successio, sed Principum diversarum regionum, qui se invicem exceperint; ceteros autem Principes, qui Regum titulo usi non sint, diversis forte civitatibus praefuisse. Ad alterum quod objici solet, regerit, nomina urbium & regionum recentiora, iterum ab aliis illustrationis causa adjecta, & in textum deinceps recepta esse: quaedam famen perperam pro recentioribus venditari, cum jam Mosis aetate cognita esse potuerint. Sic Ninivem urbem Mosi omnino cognitam fuisse, cum tempore Abrahami urbs ista a Nino condita sit, non autem demum tempore Deborae, ut nonnulli perperam sibi persuadeant. Nec probari ab illis, qui aliter sentiunt, Chaldaorum nomen Mosis aetate nondum fuisse auditum. Sicuti & illud frustra afferatur, Jordanis nomen, fluvius quo insignitur, Mosis tempore fuisse ignotum. De voce Moria idem observat, ut & de aliis. Ast vocem Daen pro Leses aut Lais ab alio positam putat, & sic cetera quoque, quae objici hic solent, diluit. Praeterea Mosen de se ipso cen alio loqui, mirum non esse dicit, cum praestantissimis Historicorum, Xenophonti, Caesari, Josepho, aliisque, idem in more positum fuerit. Quae autem de seipso Moses retulerit, necessario ipsi fuisse commemoranda, ut intelligerent homines, eum ad liberandum ex Aegyptiaca servitute populum Israeliticum, a Deo fuisse missum, nec tamen modestiae limites, quoties de se ipso verba fecerit, eum fuis. se transgressum. Reliqua, de stilo scilicet, ejusque diversitate, frustra dici, cum non probentur, adeoque nec argumentum, quo demonstretur, hos libros ex aliis compilatos esse, hinc capi posse. De reliquis libris sacris eodem modo erudite disserit, & in illorum auctores inquirit. Sed cum non temere quemquam fugiant, quae disputari ab illis solent, qui hoc in campo versantur, ad alia properamus. Quarto namque sequenti capite, de lingua Ebraea

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
