Latin
THE HISBORTOF POLAND
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 80
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque hoc monasterium celebri illi Lauretano in Italia aequiparari quodammodo posse existimat. Interim affirmat tamen, etiamnum in Poloniae quibusdam locis sylvestribus, imprimis in Samogitia deprehendi, qui serpentum quadrupedum quoddam genus, quod Givosit vocant, pro Deo venerentur, domique suae alant; quin &rusticos quosdam in Borussiae atque Lithuaniae nonnullis locis, utut Christianos professione, viperas ipsas solennius fovere quam par est, persuasos quippe, mala ab iis quaecunque averruncari posse. Verum &in ceteris tenaciores moris antiqui Samogitas esse, quippe ferro aliquando arare doctos, cum steriles forte sequerentur tempestates, causam ferro tribuisse, eoque abrogato, inutile lignum usui restituisse. Laudi ceterum Polonis in universum ducit eximiae, quod etsi in iis Nobiliores tanta libertate gaudeant, ut sint quodammodo supra leges, vixque poenam subeant cujuscunque facinoris rei, rarissime tamen latrocinia vel alia enormia delicta committantur; e diverso etsi misera servitute plebs prematur, sua tamen sorte vivat contenta. neque calamitatem suam indignetur. Sed ut mittamus ea, quae ad intelligendam historiam nationisque genium spectant, Auctorem nostrum de morbis Polonorum, iisque rebus, quae mira quadam naturae vi producuntur, cognoscendis cumprimis fuisse sollicitum, non possumus non Lectorem benevolum docere. Proinde ne ex his quoque nihil recenseamus, Medicos in Polonia omnes Galenicos esse ait, &ferme eosdem illic atque in Anglia morbos occurrere, diverso tamen modo curari. Ita enim luem Veneream non per salivationem, sed per sudorifera ejici, inventumque fuisse, cum ipse commoraretur in Polonia, hominem rudem cetera &rusticum, qui balnea paraverit ex aliquot herbis, quarum, quantum Noster quidem divinare poterat, potissimae Helleborastrum &Capillus Veneris, atque adeo octo dierum spatio sanitati restituerit morbo illo corruptos, exiguo admodum pretio. Rarius, tamen scorbuto vel febribus malignis affirmat laborare Polonos, atque his quidem nunquam fere cum periculo conjunctis. Nec tacemus, quod obiter hoc loco inserit Auctor, quodque factum tum, cum esset ipse Warsaviae, narrat. Nimirum virum quendam, postquam ad egerendam alvum pharmaco usus esset, concubuisse cum uxore, atque tum evenisse, ut pharmaci virtutem satis quidem foemina, nequaquam vir experiretur. Pergit deinde ad Plicam, qui morbus Polonis est imprimis familiaris.