# Acta eruditorum 1700 83

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, CONCORDIA QUATUOR EVANGELISTARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/83

Duplici insuper colore, rubro altero alteroque nigro, literas curavit exprimi, ac nigro quidem unicam historiae seriem ex Evangelistis singulis contextam exhibet. Ubi ergo plures Evangelistae simul loquuntur, ac aeque claris, significantibus & Historiae filo congruentibus verbis sententiam efferunt, verba primi inter eos nigris, reliquorum rubris characteribus sistit. Ast si unicus quam significantissime sententiam extulerit, & ille solus atro colore repraesentatur. Si alius ab initio suae columnae, alius in medio, in fine alius clarior caeteris videatur, ubique ejus loca nigra comparent; lineis de ceterò sic dispositis, ut omnia columnarum verba nigra sibi occurrant, continuamque narrationem efficiant; unde, ut ex omnibus verbis nigris contextus habeatur unicus, transversae lustrandae sunt columnae, quasi lineae a margine ad marginem producerentur. Si quando verbum aliquod addendum duxit Autor ob narrationis cohaerentiam, istud in margine reposuit, praefixa stellula, e regione stellulae alius, quae in eo contextus loco, ubi istud legendum conspicitur. Totum de cetero opus in quamplurimos dividit articulos, & res in singulis contentas brevibus atque exquisitis illustrare studet titulis. In hujus autem inventi commendatione ut multus Autor ipse est, ita nec a nobis invitis industriae prorsus singularis, ac interdum usque ad superstitionem propemodum accuratae, laudem impetrabit; praesertim posteaquam diversos quoque indices subjunxit, in quorum primo notat, quamdiu Evangelistarum quisque loquatur aut taceat, & ubinam eorum textus inveniatur; aiter capita & versiculos Evangelistarum notat, in quibusnam concordiae articulis a se formatis inveniantur; tertius titulos singulis articulis praefixos uno sub conspectu repraesentat; quartus res totius Harmoniae memorabiles juxta alphabeti ordinem disponit; quintus denique Evangelia designat, quae singulis diebus Dominicis festisque juxta Missale Romanum legi soleant. Post indices hactenus commemoratos, observationes nonnullae in ordinem, quo scripserint Evangelistae, sequuntur. Non multum enim hunc ab iis curatum videri dicit, modo vera & sibi compertissima narrarent. Qua de causa multa sine cohaerentia & extra proprium locum referant, saepe continua narratione conjungant, quae longo intervallo disjuncta sint. Praecipua ergo loca, quae sint istius generis, breviter heic tangit, ut ordinis, quem in Concordia tenuerit, ratio facilius deprehendatur. Denique agmen claudunt nonnullae in varia Evangelii loca annotationes, quae qualesnam sint, ut Lectori nostro constet, unam earum alteramve speciminis loco hinc decerpemus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
